Pavia: battesimo di Agostino
ROMANI HIERONYMUS
Romanus Fr. Hieronymus, Theologus et concionator insignis, conciones edidit super Evangelis Quadragesimae, quae Romae in monasterio S. Augustini extare solebant, et eas se legisse Pamphilus in Chronica, f. 100, sub an. 1504 testatur. "Decessit iuvenis, inquit idem Pamphilus, nondum quintum supra trigesimum agebat annum, die 8 Octobris an. 1507". In Registro Generalis Aegidii Viterbiensis sub eodem die et anno, Hieronymi obitus his verbis adnotatur: "Prior Romanus M. Hieronymus Romanus tertium super trigesimum aetatis annum agens, et octavo ab initio aegritudinis die extinctus est. Cuius quidem morte universa ferme civitas consternata est, quod iuvenis, quod corpore tam magno ac tam vivido paucorum dierum aegritudine occubuisset. Qui (ut alia omittamus, tacere id non possumus) cum per sacrum quadragesimae tempus Neapoii praedicarit, adeo commovit universam civitatem, ut nemo multis annis antea post Magistros et Robertum et Marianum, maiori aut concursu, aut studio auditus fuit".
Referenze:
Herrera T. I, p. 354