Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Rossi Prosper

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: ROSSI PROSPER

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

ROSSI PROSPER

 

 

 

Rossi Fr. Prosper Antonius, Parmensis, an. 1652 ex Andraea et Flaminia Belloli ortus, a puero institutus fuit a Patribus S. J. apud quos studiorum curricula perfecit. An. 21 aetatis suae, exhortatus a P. Mag. Prospero Gavazza Vicario Generali Augustinensium Congreg. de Ianua, Ordinem nostrum ingreditur, apud quem eximius evasit litterarum cultor ac praesertim poesis. Fuit S. Theol. Bacc. ac praecipuorum sui temporis litteratorum amicitia honestatus. A Ranuccio Farnesio, Duca Parmensi, Rhetoricae praeceptor in oppido Burgi Vallis Tari constitutus, ibidem Academiam Accensorum instituit. Claruit etiam insignis concionatoris fama, fuitque socius Academiae Apatistarum Florentiae et Vigilantium Genuae. Obiit Patavii in die S. Stephani Prot. an. 1684.

Reliquit quaedam poetica, quae videri possunt apud nostratem Gandolphum in suis Floribus poeticis, pp. 176-187, ac insuper: Primizie canore, ovvero Primi furori poetici del P. Fr. Prospero - Antonio Rossi Agostiniano da Parma, Lettore de' Professi nel Convento del Santiss. Crocifisso di Promontorio di Genova, e tra gli Apatisti di Firenze Accademico Ottuso. In Genova per Andrea Biserti, 1677, in 12, R.mo P. Mag. Raimondo Capisucchi, qui eum plurimum diligebat dicatae, quibus subsequitur: Sacra Appendice d'Heroi Agostiniani Madrigali in laudem Sanctorum et Episcoporum Ordinis nostri, quae nuncupatur R.mo P. Mag. Dominico Valvasori, Procuratori Generali eiusdem nostri Ordinis. 

 

 

 

Referenze:

Affò, Memorie degli Scritt. e Lett. Parmigiani, T. V, p. 204 et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 187