Pavia: battesimo di Agostino
BALESTRI GIUSEPPE
Balestri Fr. Ioseph, S. Theol. Mag., hodiernus Ordinis Assistens Generalis Italiae, Commissionis Biblicae membrum illustre, vir integritate morum, philosophicis ac theologicis scientiis, linguarum orientalium peritia, atque philologiae intelligentia et eruditione cum paucis corferendus, in oppido v. Sasseta, Dioecesis Pistoriensis, die 2 decembris 1866 ortum habuit. Dato die 22 maii 1881 Florentiae Eremitico Ordini nomine, sine mora nullum praetermisit studii genus aut officii quod laudem dignitatemque sui et Ordinis spectaret. Die 2 februarii 1883 professionem emisit, atque die 21 septembris 1893, studiorum curriculis magna cum laude confectis, primum absolvit divinum sacrificium. Scientissimos magistros inter alios habuit Angelum Ferrata, Augustinum Ciasca et Ignatium Guidi Athenaei Romani decus. Per plures annos postea nostram docuit iuventutem in nostro S. Monicae romano collegio, cuius et Rector extitit. Reversus deinc in suam Tusciae Provinciam, illius Prior Provincialis renuntiatur, ac tandem inter Assistentes Generales Ordinis adnumeratus est. Diu nunc bonus Deus illum sospitet. Opera eius praecipua haec sunt:
1. SS. Bibliorum fragmenta Copto Sahidica Musei Borgiani. Vol. III, Novum Testamentum. Romae ex typ. Polyglotta S. C. de Prop. Fide, 1904 (Pag. LXVIII-509 in fol). Accedit Album 40 tabulas phototypice expressas exhibens ex Phototypia Iulii Danesi. In nostra Ephemeride Analecta Augustiniana Vol. I., p. 41-43 ex alia S. I. cui titulus La Civiltà Cattolica multa atque laudabilia recensentur.
2. Di un frammento palinsesto copto-saidico del Museo Borgiano in Ephemeride Bessarione, T. IV, p. 61-69.
3. Il martirio di S. Luca Evangelista. (Textus Coptus et Versio itala) in eadem Ephem., Series II, T. VIII, p. 128-140.
4. Il martirio di S. Teodoro l'Orientale e dei suoi compagni Leonzio l'Arabo e Panigiris il Persiano (Textus Coptus et Versio Itala) item in eadem Ephem., Roma 1906, fasc. 89, pp. 248-263, et fasc. 90, pp. 151-168.
5. Il martirio di Apa Serapione di Banefösi (Textus Coptus et Versio Itala) item ibidem, Roma 1906, Sez. II, Vol. 10, fasc. 88, pp. 48-59.
6. Permulta edidit in collectione, cuius titulus: Corpus Scriptorum christianorum orientalium, editum consilio Universitatis catholicae Americae et Universitatis catholicae Lovaniensis, curantibus I. B. Chabot, I. Forget, I. Guidi, H. Hyvernat, Parisiis. Noster Balestri una cum Hyvernat in lucem emittit Scriptores copticos praesertim illos qui scripserunt: Acta Martyrum. Edidit et alia.
Balestri Fr. Joseph, (ADDITAMENTA, pag. 68) de quo in V. I, p. 82, edidit etiam: Di un celebre passo in "De Doctrina Christiana" del S. P. Agostino. Estratto dal "Bollettino Storico Agostiniano", an. III, n. 6. Firenze, L'Industria Tipog. Via dei Macci 5, 1927, in 8, pp. 13. Biblicae Introductionis Generalis Elementa, Typis Polyglottis Vaticanis, 1932, in 8, pp. VIII - 546: Volumen quatuor partibus coalescens: I. De Textu V. et N. T. - II. De Canone - III. De Inspiratione - IV. De Hermeneutica.