Pavia: battesimo di Agostino
RUSCONI MICHAEL ANGELUS
Rusconi Fr. Michael Angelus, Patavinus, S. Theol. Mag., erat anno 1578 Cardinalis Ganzacae theologus, et post Cardinalis obitum an. 1593 Archiepiscopo Ravennati in eodem munere serviebat. Eum celebrat Angelus Portenarius in Felicitate Patavina, libr. IX, p. 455. Obiit Patavii, et iuxta altare maius sepultus, in capella S. Agatae hoc decoratur epitaphio, quod illi Franciscus Mazza, simul cum statua apponi curavit: "Michäel Angelus Rusconius, Pat., quem theologorum nemini secundum tum Augustiniana Religio docentem, tum Italia concionantem obstupuit, ad monasteriorum, et Provinciarum regimen saepe vocatus, ob sapientiam, vitae integritatem, morum suavitatem, principibus et S. R. E. proceribus clarus. Post annos 63 magna cum sui nominis celebritate peractos, omnibus sui desiderium relinquens, postremum diem obiit. Ut autem posteritas haberet, quod admiraretur, hoc sui amoris pignus R. D. Franciscus Mazza bono amico F. F. obiit MDCII, Cal. Sept.", aetatis suae 63. Ita Herrera T. II, p. 97. Ab eius ingenio extant: 1. Catalogus de Ecclesiasticis Scriptoribus Nostrae Religionis S. Augustini, ac etiam hujus alme civitatis Patavine per me Magistrum Michäelem Patavinum Divi Augustini Ordinis ad vivum redactus 1553. Ms. 2. Declarationes pro sacro quadragesimale tempore per me Michäelem Patavinum etc. redacte 1561. Ms. Haec duae opera in spisso volumine in 8 autogr. simul compacta extabant in Biblioth. Philippica sub n. 523. Dominus huius bibliothecae Thomas Philippus Londinensis, sub praecone illam subiecit, ac ideo dispersa.
Referenze:
Herrera T. II, p. 97