Pavia: battesimo di Agostino
SALERNO IOANNES
de Salerno Fr. Ioannes, natus est in ipsa civitate Salernitana an. 1317. Fuerunt parentes eius pauperes, at ipse dives meritis et operibus. Augustiniana tunica indutus est in coenobio suae civitatis valde juvenis et discipulus fuit B. Simonis a Cassia, et cum ipso XVII annis scribendo conversatus est, id est ab. 1331 ad an. 1348. An. 1335 die 28 Martii a R.mo P. Gregorio de Arimino, uti legitur in suo Regesto Ordinis, D. I. p. 419, factus est conventualis in nostro conventu de Arimino, commendans eum priori et fratribus conventus, ut illum benigne susceptum fraterna in Domino cantate tractare vellent. At non multo post, die videlicet 21 mensis octobris eiusdem anni fuit missus Senas in conventu S. Leonardi, a recomandates sibi fratrem Riccardum de Piperno provinciae romane, et dantes sibi licentiam predicandi et fidelium confessiones audiendi, atque etiam ad quelibet loca provinciarum senarum et pisane atque loca perusii, facientes eum cum sotio suo fratre Riccardo predicto conventualem in quocumque loco predictorum contigerit se invenire pro eo tempore quo ibidem fuerint" (Reg. cit. p. 362). Anno vero 1361, erat Cassiae, ubi sacra quaedam pignora a B. Simone patriae suae ligata reportaverat. Mortuus est Salerni, et super eius tumulum in ecclesia S. Augustini positum fuit sequens epitaphium: Hoc marmor tegit ossa P. Ioannis de Salerno, optimi viri. FF. et populus lacrimantes anno a nativitate MCCC. LXXXVIII die V men. Madii. Scripsit:
1. L' esposizione volgare della Regola di S. Agostino secondo Ugo da S. Vittore. Roma, Scuola Tip. Salesiana 1901, in 12, cura et studio P. M. Nicolai Mattioli, Ord. Eremit. S. Aug.
2. La Regola di S. Agostino volgarizzata e ristretta alle suore col volgarizzamento delle Costituzioni per le Monache convertite di S. Elisabetta in Firenze, una cum opere praecedenti.
3. Tractatus de Vita et moribus fratris Simonis de Cassia una cum quadam epistola ad eumdem Fr. Simonem. Roma, Tip. del Campidoglio 1898, editus ex codice Marciano CVII, Classis III latinae saec. XIV, Adm. P. Nicolai Mattioli cura et studio.
4. La spositione sopra de Vangelii i quali Frate Giovanni da Salerno e Frati Romitani di Sancto Agostino sopra detto estrasse et redusse in volgare dall'uopera di Frate Simone da Cascia del detto Ordine. Roma, Tip. del Campidoglio di G. d'Antonis, 1902, in 12, cura et studio Ad.m R. P. Nicolai Mattioli in Antologia Agostiniana Vol. IV. Editum fuit hoc opus prius in Venezia per Hannibal da Foxo da Parma nello anno MCCCC.LXXXVI et postea in Firenze per Bartholomeo di Francesco de Libri p. Fiorentino ambo in folio, quae editiones tamen in fronte habent nomen cuiusdam Fr. Guidi, Gidi etc. In italicis bibliothecis inveniuntur codices varii continentes opus hujusmodi, ut videri possunt in praefatione Vol. IV Antologiae Augustiniae praefati P. Mattioli, qui eidem Fr. Ioanni de Salerno adjudicat etiam:
5. Antico volgarizzamento delle Confessioni di S. Agostino ab ipso P. Mattioli, edito la prima volta ed illustrato con prefazione note e breve glossario. Roma Tip. Poliglotta della S. Congr. di Propaganda Fide, 1888, in 8. Iuxta me non videtur hoc opus a Fr. Ioanne italice versum fuisse. Item ipse P. Mattioli probare contendit, Vol. 3 praefatae Antologiae, Part. IV, opera, quorum paternitas disputatur inter Fr. Simonem de Cassia et Fr. Dominicum Cavalca, Fr. Ioannem de Salerno scripsisse ob varias rationes ab ipso perpensas, quae tamen quaestionem non solvunt.