Pavia: battesimo di Agostino
SAMARITANO HIERONYMUS
Samaritano Fr. Hieronymus, Senensis, S. Theol. Doctor, vir in omni scientiarum varietate maxime in disciplinis theologicis versatus, an. 1608 per diploma apostolicum ut Definitor supranumerarius interfuit capitulo generali Romano, in quo electus fuit in Priorem coenobii S. Augustini de Urbe (Cfr. Analecta August., Vol. X, pp. 300-304), quod munus magno utique cum honore peregit, typisque mandavit:
1. Tractatum de matrimonio.
2. Aegidii Columnae Romani ... De Regimine Principum libr. III per Fr. Hieronymum Senensem in Sac. Theol. Magistrum, summa diligentia nuper recogniti, et una cum vita Auctoris (Per A. Rocca) in lucem edidi. Ad Illustriss. et Excellentiss. DD. Michaelem Perettum, Principem Venafri (non autem ad Reginam Franciae ut habet Ossinger, p. 829). Romae apud Bartholomaeum Zannettum, 1607 in 8 parvo.
Referenze:
Gratianum, p. 97; Elssium, p. 295; Lanteri T. II, p. 418, et item Ossinger, p. 789