Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Balestrieri Ascentius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BALESTRIERI ASCENTIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BALESTRIERI ASCENTIUS

 

 

 

Balestrieri Fr. Ascentius, Senensis, cuius gesta, scribit Landuccius, recensentur in serie alumnorum seu filiorum monasterii Ilicetani pag. 28 ubi haec sunt exarata verba: "Fr. Ascentius Barnabae Sen. qui in saeculo Antonius Maria dicebatur anno Dom. 1538 die vero 18 Septembris, relicto prius nostro habito quem susceperat, et Eremitico quondam habitu, tamquam liber per menses quosdam, spiritu bono tamen hinc inde discurrens, reversus est ad pristinum nostrum habitum, quem illi imposuit Rev. P. Fr. Paraclitus Dati tunc Prior, et cum bona gratia omnium, in manibus eiusdem elapso anno fecit suam professionern, et anno 1599, die 4 Octobris, quae est dies S. Francisci, genuflexus, et supplices ad Deum preces fundendo vitam cum morte commutavit. Obiit Iliceti in postremo cubiculo ad dexteram fenestrae viam Senensem respicientis; quod cum prius nonnihil ingrati afferret odoris, eo defuncto ad plurimos annos in suavissimum rosarum spiritum commutatus". Eius cadaver iussu R.mi Archiepiscopi Senensis Camilli Burghesii clausum fuit in arca cipressina et repositum in sacrariis coenobii et Ecclesiae Iliceti. Auctores vitae B. Io. Chisii de Ascentio sic, p. 40, locuti sunt: B. Asentius Sen. Vir innocentiae admirabilis, orans animam Deo reddidit. Beatus etiam ab Herrera in Alphabeto Augustiniano T. I, p. 26, testaturque eum fuisse in sua Congregatione, magistrum novitiorum, Monti Speculi Priorem, et Congregationis eiusdem Visitatorem et Definitorem. Peritissimus erat Ascentius in musica, onusque Magisterii Cappellae pluribus in civitatibus, et praecipue in Metropolitana Sen. retinuit, multas in lucem dedit compositiones et praesertim supra XII Articulos fidei ut vulgo dicitur: Credo grande con il contrappunto. Ac etiam illas quator Antiphonas B. M. V., quae recitantur post completorium ad breviores reduxit notas.

Iuxta Maracci in Bibl. Mariana, Part. I, pag. 147, Ascentius noster scripsit: nonnulla coelestis spiritu fragrantia carmina pro B. Virginis festivitatibus. Vide ed. Mazzuchelli; Gli scritt. d'Italia, Vol. II, part. I, p. 166.

 

 

 

Referenze:

Landucci, Sacra Il1icetana Sylva, Senis, apud Bonettos, 1653, p. 132