Pavia: battesimo di Agostino
de SANCTO GENESIO PAULUS
de S. Genesio Fr. Paulus, Picenus, S. Theol. Mag., Philippo, et Ludovico Sforza Mediolanensibus Ducibus gratissimus fuit, et in eorum gratia frequenter Mediolani concionabatur. Vir fuit valde eruditus, qui duas Mediolani erexit bibliothecas in coenobiis S. Mariae Coronatae et S. Marci, ac varios sui ingenii partus publici iuris fecit. An. 1455 inauguratus fuit Episcopus Helenopolitanus in Asia minori, et nostratis DD. Gabrielis Sforza Archiep. Mediolan. coadiutor. Abbas etiam fuit commendatarius S. Basilidis de Cavana Ord. Vallis Umbrosae in Dioecesi Parmensi. Huic mundo valedixit an. 1501, et in templo S. Mariae Coronatae apud nostrates tumulatus fuit. Loquuntur de illo Pamphilus, f. 96; Hererra, T. II, p. 266; Gratianus, p. 146; Ossinger, p. 392, et Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I p. 107, a quo haec iisdem verbis accepimus. Opera eius sunt:
1. Tractatus de perfectione iustitiae.
2. Tractatus de excellentia charitatis, quos typis editos esse affirmat noster Ossinger.
Referenze:
Loquuntur de illo Pamphilus, f. 96; Hererra, T. II, p. 266; Gratianus, p. 146; Ossinger, p. 392, et Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I p. 107