Pavia: battesimo di Agostino
SANSONI ANDREAS MARIA
Sansoni Fr. Andreas Maria in oppido Sorana ortum habuit die 23 martii 1663, et saec. XVIII ineunte ex hac vita migravit. Ordinem Augustinianum ingressus, ita studia atque virtutes excoluit, ut et religiosus exemplaris evaserit et multa eruditionis supellectile instructus extiterit. In aula Archiducum Etruriae capellani et confessarii, praesertim Archiducissae Mariae de Ruvere et Cosimi. III, munera religiosissime exercuit, atque anno 1694 Synodo Florentinae ut examinator atque theologus interfuit. Cum autem apud Mediceam familiam magna vigeret gratia, ideo Archivi Status documenta, colligere facile potuit, ex quibus opus confecit cui titulus: Memorie storiche antiche e moderne del castello di Sorana, quas, morte praeventus, mss. reliquit.
Referenze:
Haec ex Diario La voce del Popolo di Valdinievole, (An. IV, mense iul. 1918).