Pavia: battesimo di Agostino
SANUTO PETRUS AURELIUS
Sanuto Fr. Petrus Aurelius, Venetus, S. Theol. Mag., Aloysii quondam Lunardi Senatoris gravissimi, Reipublicae Consiliarii, et Lucretiae Tarvisinae filius, vir fuit non solum patritio sanguine clarus, sed et praestanti pollens ingenio, et philosophicis, et sacris litteris excultus. Is cognita fructuum ubertate, quam in Peruviae, Mexici atque Sinarum regionibus Augustiniani Eremitae ferebant, fidei zelo, atque martyrii amore flagrans, in alterutram plagam se conferre exoptavit; verumtamen propter valetudinis exiguitatem proficisci prohibitus, Povesiae, parvae Hadriatici maris insulae, ad Christi Domini passionem contemplandam in eremum SS. Crucifixi se recepit, diuque in illa permansit. Inde tamen Superiorum iussu egressus, iterum ad religionis famulatum redivit. Interfuit cap. gen., iam in S. Theol. Magister, et Paduae Regens an. 1519 Venetiis habito ut Discretus Provinciae Aprutii; itemque alio cap. gen. an. 1526 Tarvisii celebrato loco Provincialis provinciae Angliae. An. 1520 et 1550 conventui S. Stephani Venetiarum praefuit, et an. 1542 suam Marchiae Tarvisinae provinciam moderavit.
De illo autem haec exaravit Magister Fr. Archangelus Riccius in epistola dedicatoria Summae Praedicantium Fr. Io. Bromiardi Dominicani, quam correxit et impressioni tradidit, ad Mathaeum Sanutum Concordiensem Episcopum: "Nec silentio involvendum esse puto Petrum Aurelium Sanutum, virum profecto, ac vicinum splendidissum tuae familiae florem, et mei Augustinensium Eremitarum Instituti ornamentum, et decus. Qui vir maximo, et altissimo ingenio, subtilissimus dialecticus, admirabilis philosophus, et theologus incomparabilis, post innumeras in Aristotelis Philosophia lucubrationes, adversus haereses eruditum volumen emisit; et anno suae aetatis 60 propter singularem morum et doctrinae praestantiam (nisi quanto citius a nobis mors infesta surripuisset) non solum nostri Ordinis Magister Generalis electus, sed etiam in administrationem Ecclesiae Patriarchalis Venetae a Senatoribus merito assumptus fuisset. Ad quod Patriarchatus onus communi omnium ore et votis passim vocabatur". Decessit Sanutus an. 1553 ante diem 26 augusti. Praeter varia manuscripta in Aristotelis Philosophia a nostrate Riccio supranominata, ab eo in lucem emissa fuerunt etiam:
1. Logica clarissimi Doctoris Alberti de Saxonia, quam an. 1518 dicavit M. Cypriano Morello Veneto Augustiniano, ediditque: Venetiis, 1522 in fol.
2. Soli Deo honor et gloria. Recens Lutheranorum oppugnatio per M. Petrum Aurelium Sanutum Venetum Augustinianum. Venetiis apud Aldi Filios, 1543 in 4. Item: Parisiis excudebat Ioannes Gemet, via ad Divum Iacobum, 1549 in 8, et ibidem apud Ioannem Faucher, 1550 in 8.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 285; Alberici, Calaloco... degli Scrittori Veneziani, p. 73; Torelli, Sec. Agost., T. VIII, pp. 81 et 291, sed speciatim Gandolphus in sua Dissertatione Hist., p. 296