Pavia: battesimo di Agostino
SARACINELLI INNOCENTIUS
Saracinelli Fr. Innocentius, Romanus, S. Theol. Bacc., an. 1640 ex eo quod Magisterium hactenus a Rev.mo P. Generali Hippolito Montio iustis de causis consequi non potuisset, in ipsum P. Generalem se una cum P. Mag. Simpliciano Firmano et Bacc. Bartolono Romano extulit ad Sacram Visitationis Congregationem recurrendo, eo fine ut idem P. Generalis a sua dignitate deponeretur; sed male iisdem accidit, nam ab eadem Sacra Congregatione P. Generalis inculpabilis declaratus fuit, et ipsi exilio ab Urbe mulctati fuerunt, cum prohibitione revertendi Romam absque licentia, in scriptis approbanda ab ipsa S. Congregatione (Cfr. Analecta Aug. Vol. X, p. 462). P. Innocentio videtur assignatum fuisse pro sua mora conventum Viterbiensem, nam inibi scripsit atque edidit sequens opusculum cui tit.: Centura celeste della gloriosa Vergine Maria di Consolatione, Viterbo, 1662, in 8. cum pulchro stemate.
Referenze:
Bibliopolae Samonati Catal. 34 n. 434