Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Saracini Nicolaus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SARACINI NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SARACINI NICOLAUS

 

 

 

Saracini Fr. Nicolaus de Cassia in Umbria, S. Theol. Mag., vir apprime doctus atque theologus suo aevo insignis, an. 1358 Romae constitutus fuit in conventu S. Triphonis Lector et an. 1387 erat ibidem studiorum Regens; an. autem 1388 Visitator generalis Florentiae, ubi sua prudentia motos fluctus composuit, et an. 1390 Umbriae Provincialis, quodque munus etiam exercuerat an. 1400, quando nempe, demortuo Ordinis generale Fr. Bartholomaeo de Venetiis, Rector generalis Ordinis nominatus fuit. Hoc eodem anno in comitiis gen. Aquilae in Aprutio die 11 iunii universo Ordini praeficitur, atque hoc in munere confirmatur Laughingani in Svevia die 3 iunii 1403. Propter schisma pontificale Capitulum generale dilatum fuit usque ad annum 1408, in quo Ferrariae iterum Nicolaus in officio retentus fuit. Anno 1412 a Ioanne XXIII, die 20 iulii Recinetensem et Maceratensem in Piceno episcopales cathedras obtinuit, quas tamen difficillimis temporibus adeptas pacifice gubernare non valuit.

Nam Gregorius XII, quamvis in Pisano Concilio depositus, Marinum quemdam Venetum illarum Ecclesiarum Episcopum elegit; quae res non paucas molestias Nicolao attulit, qui propterea ab Elssio p. 516 dicitur: "vir inter molestias intrepidus". Adeo Recinetensibus placuit, ut quamvis ab obedientia Ioannis XXIII recedentes Gregorio XII se subiecerint, et Marinum Venetum ab eo electum receperint, tamen Nicolaum illuc removeri non sinerint. Ast, paucis post mensibus (16 febr. 1413), Malatesta, qui partes Gregorii tenebat, cum copiis adveniens, Recinetensibus rogantibus Nicolaum Episcopum sibi relinqui, respondit se utique id fecisset, si Nicolaus desciscere a Ioanne XXIII atque ad Gregorii XII partes discedere animum indueret. At vir Sanctus Episcopatu carere, bonisque etiam suis longe carissimis expoliari maluit, quam discedere ab eo, quem pro vero Christi vicario venerabatur: exemplo utique rarissimo et praeclarissimo pietatis et fortitudinis. Id unum Recanatenses obtinuerunt a Malatesta, ut salvum conductum pro se, familia et rebus in triduum duraturum se sponderet. Martinus V autem in Concilio Constantinensi electus, perpetuum Ecclesiarum Recineten. et Maceraten. administratorem constituit Card. Tusculanum Angelum Corarium, quare Nicolaus noster anno 1418, moerore confectus, ex hac vita migravit. Alii tenent ipsum obiisse an. 1415; sed eius obitus est omnino incertus. Post duo amplius saecula dum Recinetensis cathedralis ecclesia instauraretur, Nicolai cadaver cum pontificalibus indumentis adhuc integrum atque flexibile cum omnium circumstantium admiratione repertum fuit. De illo consulendi sunt Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 143, a quo haec accepimus; Herrera, T. II, p. 185; Empoli, p. 398; Ughelli, T. I, col. 1221; Iacobilli, p. 211; Analecta August., Vol. VI, pp. 296-9; et Cappelletti, T. VII, p. 224, qui ad rem scribit: "Dicasi pure con sicurezza che Nicolò da Cascia fu vero e legittimo Vescovo di Recanati e Macerata dal giorno della sua elezione nell'anno 1412 fino alla sua morte nel 1415". Iuxta Iacobilli, Nicolaus reliquit: Commentarium in Theologia.

 

 

 

Referenze:

De illo consulendi sunt Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Parte I, p. 143, a quo haec accepimus; Herrera, T. II, p. 185; Empoli, p. 398; Ughelli, T. I, col. 1221; Iacobilli, p. 211; Analecta August., Vol. VI, pp. 296-9; et Cappelletti, T. VII, p. 224