Pavia: battesimo di Agostino
SATURNIO AUGUSTINUS
Saturnio Fr. Augustinus, Brixiensis, de Valle-Camonica, floruit saec. XVI ineunte, diemque suum obiit Brixiae an. 1533. Vir fuit fama clarus, atque insignis sua aetate grammaticus, maximeque Italiae profuit; nam ad faciliorem, ita Elssius p. 102, iuventutis institutionem, ea in arte multis laboribus pleraque illustravit. Cum enim ingentem grammaticorum numerum colligisset, aggressus est loquendi regulas ex eorum dictis concinnare; ac tandem eas ut essent caeteris communes excudendas tradidit titulo: Mercurii Maioris, sive Institutionum Grammaticalium libri X. Basileae an. 1531 sine auctoris nomine, ac iterum Basileae apud Ioannem Oporinum an. 1546 in 8.
Referenze:
Ciacconius, Bibliotheca, Parisiis, 1731, col. 308; Pamphilus, f. III; Gratianus, p. 43; Herrera, T. I, p. 58; Torelli, T. VIII, p. 187; Ossinger, p. 796; Lanteri, Postr. Saec Sex R. A., T. II, p. 177