Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Balneoregio Andreas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BALNEOREGIO ANDREAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de BALNEOREGIO ANDREAS

 

 

 

de Balneoregio Fr. Andreas, in divinis disciplinis vir valde eruditus, circa an. 1573 primam aspexit lucem. Cum adhuc aetatis suae tamquam in vere esset, Augustiniamum Ordinem est amplexatus, suorum studiorum curricula Senis peragens; ac inibi an. 1578 extitit cursor et studentium magister, atque an. 1605 illius gymnasii regens. Anno autem 1608 erat Regens Firmi, an. 1609 Papiae, et postea Mediolani, quo die 15 aprilis 1615 S. Theol. Magisterium est adeptus. Romam deinc accersitur, ut ad salutaria decreta pro disciplinae in Ordine restauratione condenda totum incumberet, fitque ob id Visitator Generalis Italiae. Praefuit inde, ab an. 1620 suae Romanae Provinciae, ac tandem in patrio coenobio moritur, de se bonum, imo optimum nomen relinquens. Quae scripsit sunt haec: 1. Tractatus de disciplinis theologicis ms. 2. Quaestiones super libros de anima ms. Asservabantur in nostra Bibl. ad S. Marcum, et expl. "Laus Deo, Beatae Mariae Virgini, et Divo compatrio Bonaventurae in cuius pervigilio haec completa sunt Mediolani". 

 

 

 

Referenze:

praesertim Quintarelli, Degli Uom. illust. Bagnoresi dell'Ord. Ag. Roma, 1887, 94