Pavia: battesimo di Agostino
SAULI CARREGA NICOLAUS
Sauli Carrega Fr. Nicolaus, Italus, patria Ianuensis, alumnus Congr. Discalc. Italiae, vir fuit ingenio multiplicique eruditione ornatus, atque in utraque lingua, latina videlicet, et etrusca versatus, qua duce, morum suavitate comite, doctorum hominum, eorumdemque clarissimorum amicitias sibi ex tota Italia adiunxit. Gratissimam sui memoriam a saeculo XVII, in quo floruit, posteris reliquit, praeclaris praesertim ingenii sui sequentibus monumentis, videlicet:
1. Libri VI epistolarum, quos Ioanni Vincentis Imperiali dicavit et impressi sunt Genuae an. 1603, apud Iosephum Pavonem in 4, atque ibidem et iisdem typis an. 1619 in 4.
2. Quatuor alii epistolarum libri, qui pluries, ut inquit Oldoinus, quia semper grati, typis excussi sunt.
3. Oratio de Concordantiae laudibus a se habita in Dispersorum Academia, ineunte consulatu Hieronymi Rocca. Impressa Genuae, 1591 in 4, et extat in Cod. Vat. Lat. 10475.
Alia plura, prosequitur Oldoinus, scimus elaborasse opuscula, quae nondum lucem publicam aspexerunt; ipsemet Leandro Laureae aliquot indicat his verbis: "Interim dum mihi Sanctorum Patrum Opuscula paro, Aristotelis de Morali Philosophia libros legere aggressus sum, qua quidem lectione ad vitam sapienter instituendam haud scio an ulla utilior esse possit".
Referenze:
Oldoinus, Athaen. Ligust., p. 362; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 442 et Lopez, Addit. ad Cruseni Monasticon, T. II, p. 300; item Giustiniani, Scritt. Liguri, p. 396, nec non Tani, Commentaria cit. p. 93; Ossinger, p. 797, et Iöcher, T. I. col. 1700