Pavia: battesimo di Agostino
SAVELLI DIONYSIUS
Savelli Fr. Dionysius a Burgo S. Sepulcri, non vero Bononiensis ut a P. Lanteri indigitatur, e Loli seu della Lola familia ortus in patrio coenobio Ordini Erem. S. Augustini nomen dedit. Propter eius doctrinae eminentiam ab illustri Sabelliorum Romanorum familia cognomine ac gentilicio stemmate Romae decoratur, ideoque in posterum Dionysius Savellius vocatus est. Vir fuit maxime probus et doctor percelebris; in omni scientiarum genere, tam humanarum, quam divinarum optime versatus; lingua hebraica et graeca, cosmographia, Astronomia, ac scientia numerica non mediocriter ornatus. In celeberrimis nostri Ordinis Italiae collegiis fuit prudens moderator, nec non in eisdem praelatus zelantissimus. Per universam Umbriam totius suae familiae Provincialem Praefecturam obtinuit. Publice in universitate Maceratensi jus canonicum docuit. Purpurato Enrico Norisio clarus fuit, et Magni Ducis Etruriae Cosmae Medic. III, consiliarius ac theologus. Tandem in suo conventu Burgi S. Sepulchri plenus meritis obiit die 14 Martii 1704, aetatis suae 83, menses II et dies 5. Eius praeclara opera tam edita, quam inedita sublimem ipsius in omni scientiarum genere doctrinam cum laude testantur, quae omnia in Bibliotheca praedicti conventus asservabantur. Sunt igitur:
1. Theoricae Praxes resolutoriae ad manus regularium iurium magis praticabilium Ordinarii loci in regulares exemptos. Praelati Regularis localis alienandi bona conventus, et sepulturae ac funerum saecularium catholicorum degentium. Arimini, Typis, Simbeni 1690, in 8.
2. Ostensio evidens calculatoria cuivis Dioecesis non delegato a S. Sede nullam habere potestantem et jurisdictionem vel dominium nec licere nec posse in Ecclesiis Regularium exemptorum etc. ingredi cum cruce elevata etc. Arimini, apud Simbeni, sine anno (1690) in 16, pp. 83.
3. Theorica Praxis resolutoria obligationum, munerum, indultorum magis praticabilium Praelati Regularis conventus eiusve afficialium et conventualium praesertim Ordinis S. P. Augustini etc. Quatuor Titulis etc. Bononiae, ex typ. de Longhis 1692, in 8, pp. 424.
4. Theorica Praxis sive ad manus electionum capitularium maxime virorum regularium praesertim Ord. S. Augustini pro utroque foro ad X capita redacta et digesta. Bononiae, 1693 in 8 parvo, ex Com. Typ. Manolessiana.
5. Theorica Praxis resolutoria dignitatis, auctoritatis, munerum, indultorum magis praticabilium regularium praesertim S. P. Aug. ad iura, constitutiones, decreta et doctores remissa. Perusiae apud Constantinum, 1695 in 8 parvo.
6. Addictiones ad tres Praxes editas de Ordinariis loci etc. sepulturae etc. Arimini Typis Simbeni 1697, in 8 parvo.
7. Opus Miscellaneum continens aliqua fragmenta Linguae Sanctae, Scientiae numericae cum significatione omnium numerorum, regulas pro conficiendis gabalis, imo gabalas ipsas confectas, operationes cosmographi et alia, inter quae Cabala numerica di Pico della Mirandola spiegata. Bononiae in Bibl. Univ., Miscell. GG. Ms. pp. 356 in 4.
8. Tractatus de Incarnatione, de Sacramentis, Cosmographiae etc. Mss.
9. In octo Libr. Phisicorum Aristotelis - in Logicam Aristotelis. Mss.
10. Brevis explanatio in universam Logicam Aristotelis, et Compendium Philosophiae rationalis, nec non Logicam Pauli Veneti. Mss.
11. Institutionum canonicarum - Summula sacramenti poenitentiae pro qua edenda facultatem obtinuit die 5 ianuarii 1698, ut in Regest. Ordinis legitur - Resolutoria praxis Affiliationum Regularium. Mss.
12. Respontiones Canonicae, sive consultiationes bipartitae super factorum etc. pro scrupolis etc. - Maximae Canonicae Iurium et Doctorum etc. - Responsio Canonica super Facti - specie. - Resolutiones canonicae sive Regulae Miscellanae - Consilia canonica etc. Mss.
13. Resolutiones Canonicae Selectae - Directorium, sive ad manus magis Praedicabilium Sacrarum Constitutionum Ord. S. P. Aug. - Flores superstites Praxibus et Maximis. Mss.
14. Flores Iurium Opusculum nonum. ms.
15. Alphabetum Scriptorum Ecclesiasticorum a principio mundi usque ad annum 1625. Ms
16. Lucerna, o Direttorio spirituale per le monache claustrali. Mss.
17. Memoria Artificiale, ovvero il Confessore alla monaca claustrale, Ms.
18. Tavola dalle cose principali del mondo per la Chiesa di Dio. Ms.
19. Compendio Istorico Ecclesiastico. ms.
20. Selva di concetti predicabili - Selva Cabalistica dei concetti predicabili - Praedicabilia complura et alia imperfecta. Ex memoria ms. asservata in Archivo Ordinis.
Referenze:
Lanteri, Postr. Saec. Sex, Tom. III, p. 140; Lopez, Additamenta ad Cruseni Monasticon, p. 153, et Ossinger, p. 797, a quo male dicitur Savolli