Pavia: battesimo di Agostino
SCALABONIO LAURENTIUS
Scalabonio Fr. Laurentius, Ravennas, S. Theol. Mag., a nostris Scriptoribus dictus "vir doctus, religiosus, pius, atque integritate vitae praefulgens" celeberrimus extitit etiam concionator, consultor S. officii nec non poeta ut eiusdem opera testantur. Anno 1614 interfuit ut Provincialis suae Romandiolae provinciae capitulo gen. Romae habito sicut edstitit alio gen. capitulo an. 1620 in qua electus fuit Prior eiusdem Capituli. Adfuit etiam altero Romano gener. capitulo anno 1630 ut Definitor ex gratia et ab hoc anno usque ad an. 1633 conventui S. Augustini de Urbe praefuit. Obiit Ravennae die 13 iunii 1649 aetatis suae 85. Eximiam ipsius doctrinam atque pietatem, opera, quae praelo mandavit, loculenter ostendunt, quae nimirum sunt:
1. Affettuosi colloqui dell'anima fedele, (cioè) apostrofationi alle membra ferite del Signore et a' strumenti della di lui passione. Bologna, 1609 in 12. Recusum postea Ravennae cum additamentis nonnullorum soliloquiorum.
2. Il Monte Sina (cioè) dell'oratione mentale. Bologna, 1616, in 8.
3. Moralia in Passionem D. N. Iesu Christi, quibus multae dilucitantur materiae. Ravennae 1620 et an. 1625 apud Impressores Archiep., vol. 2, in 4.
4. Septenarium harmonicum, nempe, de septem verbis Domini in cruce, cum tribus aliis opusculis. Ravennae 1628, in 8.
5. Lectulus Salomonis, hoc est, opus de praecipuis B. M. Virginis doloribus ac gaudis, in duas partes divisum. Ravennae 1629, in 4.
6. Plantus Beatissimae Virg. Mariae super Natum suum Crucifixum, mortuum, sepulturaque datum. Ibidem, 1629.
7. Corona delli XII Apostoli, dove si tratta del Simbolo della fede. Ravenna 1629, in 12.
8. Septem Psalmi spirituales et devoti in laudem et venerationem Beatissimae Deiparae recitandi. Ravennae 1640.
9. Marianum decus sive Epitotorum, laudum, et encomiorum quibus S. Patres, doctores etc. Deiparam Virg. Mariam honestarunt enarratio. Ravennae 1640, fol.
10. Mysticus caelestis sponsi thalamus sive ornamenta et praeparationes fidelis populi ad suscipiendum pie devoteque Christum in eius Natali Sanctissimo. Ravennae 1640, in fol. (Cfr. Rosenthal, catal., 195, n. 1583).
11. Corona spiritualis, id est, Cantica etc. diversorum Auctorum in laudem Deiparae Virginis. Ravennae 1641.
12. Cornucopia morale, cioè pietose Rime... intorno alla creazione e riparazione del mondo e penitenza del peccatore, divise in quattro canti. In Ravenna, per gli stampatori Camerali, in 8.
13. Litanie della Madonna Santissima explicate in 8.a rima.., per sua devozione: e vi si aggiunge similmente esposto l'inno: O gloriosa Domina con l'antifona: Regina coeli e Sub tuum praesidium. In Ravenna, per gli Stamp. Camerali, 1641 in 8. (Cfr. Cinelli, Bibl. Volante, T. IV, p. 214.
14. Supplicatio peccatoris ad B. Virginem Mariam. Ravennae, 1641.
15. Speculum Morale Sanctorum sive sermones super vitas Sanctorum pro lectione ad Religiosorum mensam. Ravennae, 1645, in 4.
16. Hortus praedicantium, id est, Conceptus morales, annotationes, paraphrases in Evangelia et epistolas totius Quadragesimae.
17. Sacri praeconis licentia (hoc est) de humanioribus litteris a catholico Concionatore adhibendis in suo sermone sacro.
18. Settimana Spirituale, et tandem: Sacri affetti, et Linguae cordis.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 25; Elssius, p. 427; Torelli, T. V, p. 132; Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II, p. 21; Ossinger, p. 808, et Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. II, p. 329, nec non Analecta August. Vol. X, pp. 313, 316, 445