Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Scalabrella Daniel

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SCALABRELLA DANIEL

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SCALABRELLA DANIEL

 

 

 

Scalabrella Fr. Daniel, primam lucem aspexit Onani in Dioec. Aquaependent. die 27 septembris 1877, Ordini nostro se addixit die 15 iul. 1894 ac sacrum Presbyteratus ordinem suscepit die 21 dec. 1901. Anno insequenti in Americam Sept. ire iussus, per annos duodecim animarum ministerio assiduam operam impendit in nostra paroecia M. V. de Bono Consilio Philadelphiae; quod postea pari zelo usque ad mortem praestitit in alia Ordinis paroecia apud Mechanicville. Fuit Prov. Romanae optimus alumnus, spectataeque probitatis e vita cessit die 15 octobris 1918. Edidit: Carmina in ecclesiae Divi Pauli Apostoli dedicatione. Mechanicville, N. Y. pridie idus octobris 1917.

 

 

 

Referenze:

An. Aug., Vol. VII, p. 486