Pavia: battesimo di Agostino
SCHIAFFINATI NICOLAUS ANTONIUS
Schiaffinati Fr. Nic. Antonius, Neapoli an. 1670 honesto loco natus, adhuc peradolescentulus, aetate scilicet quatuordecim annorum, nostrum Augustinianum habitum sumpsit in patrio S. P. Augustini coenobio, cui etiam filiationis titulo aggregatus fuit. Ibidem Philosophiae atque Theologiae cursum laudabiliter confecit, et quia juvenis erat excellentis ingenii, idcirco per consuetos gradus ad Regentis munus pervenire valuit. Itaque hoc auctus honore ad Augustinianam pubem erudiendam Buccinum se contulit, ibique cujusdam alumni, quem summopere diligebat, immatura atque inopinata morte a seipso penitus derepente mutatus fuit. Nam hoc tam salutari monito excitatus, humanarum rerum vanitatem atque inconstantiam serio contemplari coepit, atque ex hac jugi contemplatione huc tandem devenit, ut ad omnem Magisterii spem abjiciendam animum induxerit. Nec mora: jam susceptum docendi munus continuo dimisit, atque interdum a R.mo P. Generali Nicolao Serrani humilibus precibus postulavit, ut illi in coenobio S. Joannis ad Carbonariam mansionem assignaret. Hic autem, quippe qui selectos viros in praefatum coenobium pro vita communi ibidem instituenda mittere satagebat, perquam libentissime illius postulationi morem gessit. Voti itaque compos factus statim Neapolim ad praefatum S. Joannis coenobium se contulit, ibique novum quoddam vitae genus arripuit, P. Prioris V. Nicolai Sersale vestigiis potissimum inhaerens.
Ab eodem V. P. Nicolao, qui ejus spiritum utrum ex Deo esset probare cupiebat, infirmorum curae addictus, in hujus muneris perfunctione singularis caritatis, patientiae, atque humilitatis specimen exhibuit. Egit postea tum magistrum novitiorum, tum Priorem, tum demum per multos annos totius Congregationis Vicarium generalem, quo nomine a saepius laudato V. Nicolao incoeptum reformationis opus maxime promovit, ita ut secundas post illum partes in hoc negotio habuisse jure existimetur. Quanto animarum zelo flagrarit aperte demonstravit mahumetanorum mancipiorum collegium ab ipso pro iis ad christianam Religionem convertendis, atque erudiendis in praefato S. Joannis coenobio institutum, ex quo plurimi etiam speciali vitae sanctitate praediti neophyti prodierunt. Anno 1733 a P. R.mo Fulgentio Bellelli ex Priore S. Joannis ad Carbonariam factus fuit Prior S. Augustini in eadem urbe Neapolitana, atque hoc ipso anno in comitiis generalibus Romae habitis praeter omnium spem, atque expectationem ad supremum totius Ordinis fastigium evectus fuit. Praeter caetera egregia facinora illius regimen peculiarem mentionem meretur, quia hujus Generalis jussu tum doctissimus noster Io. Laurentius Berti suum eximium opus de Theologicis disciplinis conficiendum suscepit, tum etiam noster V. Nicolaus Chiesa suum aureum librum composuit cui titulus: Il religioso in solitudine etc. Prope sui Generalatus terminum a Clemente XII creatus fuit Episcopus Insulae Aenariae, atque etiam post acceptam infulam usque ad sexennii complementum Augustinianae Religionis sceptrum tenuit. In sua Episcopali Ecclesia Seminarium erexit, nec quemquam deinceps, qui in illo institutus non fuisset, ad Ordines admittere voluit. Vixit in Episcopatu quatuor annos, quo temporis intervallo nostri S. Thomae di Villanova exempla imitatus fuit. Obiit die 15 febr. 1743. Haec ad verbum a Lanteri, T. III, pp. 94-96. Quae scripsit sunt sequentia:
1. Volumen exercitiorum spiritualium, editum Neapoli, et italice exaratum.
2. Acta et decreta valde utilia pro gubernatione Provinciae SS.mi Nominis Iesu Insularum Philippinarum, edita an. 1736 ad calcem Constitutionem edit. Matriti.
3. Multa decreta pro toto Ordine, edita in Analectis Augustinianis, Vol. XII, p. 349 et seqq.