Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Scifelli Dominicus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SCIFELLI DOMINICUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SCIFELLI DOMINICUS

 

 

 

Scifelli Fr. Dominicus, non Romanus ut habet Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., Vol. III, p. 141, sed a Frusinone, sicuti notatur in Ordinis Regestis, S. Theol. Mag., atque in Romana Sapientia publicus divinarum Scripturarum explanator, vir fuit singulari cum sacra tum profana eruditione instructus. An. 1699 erat studens Brachiani, an. 1704 cursor Pisis, an. 1706 ibidem Lector, et 1708 Romae Bacc. Anno insequenti ibidem explicavit Sacram Scripturam ad populum; Anno autem 1720 etiam ad S. P. Aug. sacram Quadragesimam praedicavit, et die 23 aprilis 1722 examinatus atque approbatus ad Magisterium. Non constat quando ex hac vita migraverit. Scripsit atque edidit: Dissertazione cronologica sulla quarta Età del Mondo spettante alla sola Storia Sagra, dedicata a Sua Em.nza il Sig. Card. Giuseppe Renato Imperiali, Protettore dell'Ord. Erem. di S. Agost. Roma, Tip. Zempel, 1732, in 4.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 832, et Hurter, Nom. Litt., Vol. III (1910) col. 1415