Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Scutelli Nicolaus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SCUTELLI NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SCUTELLI NICOLAUS

 

 

 

Scutelli Fr. Nicolaus, Sacrae Theologiae Magister, Tridentinus, linguarum hebraicae, graecae, et latinae peritissimus, ac vir probe religiosus. Is an. 1531 Gabrieli Veneto a secretis fuit, eiusque Registra virum fuisse elegantissimum et eloquentissimum manifestant. An. 1532 pridie idus septembris Romam mittitur a Gabriele, ut Aegidio Cardinali Viterbiensi in graecis traductionibus obsequeretur. Verum Aegidio brevi ad Superos evolante, Nicolaus ad suos rediit. Hunc crediderim esse quem idem Generalis, suppresso fratris nomine, die 25 Ianuarii an. 1534 ad requitionem consiliariorum Cardinalis Tridentini, mandat eidem Cardinali, ut in eius palatio pro eius obsequuis vivat. Erat an. 1538 die 30 octobris Marchiae Tarvisinae Provincialis; et a Seripando die 31 maii an. 1540 eiusdem provinciae Rector instituitur, quia biennio illam bene gubernaverat. Eidem concedit die 30 maii an. 1540 ut in favorem S. R. E. libros modernorum haereticorum legere posset, et contra eorum dogmata scribere. Die vero 4 iunii illum deputat Visitatorem Generalem in Provinciis Germaniae, summis eum laudibus efferens et commendans Episcopo Tridentino. Die 1 februarii an. 1541 Nicolao scribit ne Gregorium Nissenum fortunae committat, sed curet ut Seripando in Italiam redeunti obviam veniat. Sed ante Seripandi regressum, Nicolaus naturae fatoque concessit die 28 aprilis, ut habet Pamphilus, an. 1542 in aede S. Marci sepultus. Reliquit plura ingenui sui monumenta, quae die 21 iunii eiusdem anni tradit in suo Registro Seripandus, omnia acceperat Episcopus Tridentinus. Non profuit Seripandi cura, ut tanti viri labores intra Ordinem permanerent, licet die l4 maii M. Ioanni Baptistae Veronensi, Priori Veronensi, dederit in mandatis, ut se Tridentum conferret, scriptaque Nicolai diligenter inquireret et secum Veronam, postea ad Generale mittenda, transferret; addit vero Seripandus inter alia in magnam Tridentini gloriam haec verba: "De libris vero eiusdem Magistri noluimus ut venderentur, sed mandavimus ut honesto aliquo et tuto loco reponerentur, ut intelligeret omnis posteritas, qui vir fuerit Nicolaus Tridentinus". Haec ad verbum ex nostrate Herrera, T. II, p. 196. Laudatur ab omnibus Ordinis scriptoribus, praesertim a Gandolfo, p. 273-4; ab Ossinger, p. 823, et a Lanteri in Postr. Saec. Sex, T. II, p. 134 et in additamentis ad Cruseni Monastic., T. I, p. 583. Eum memorat etiam Frisius in Gesneriana, p. 632, atque de illo haec habentur edita:

1. Iamplichus de Mysteriis Aegyptiorum nunc primum ad verbum de graeco expressus Nicolao Scutellio Ord. Erem. S. Augustini interprete. Romae apud Antonium Bladum, 1556, in 4.

2. De vita et secta Pithagorae Flosculi ab eodem Scutellio ex ipso Iamplico collecti una cum praecedenti opere, ibidem 1556 in 4, dicato Christophoro Madruccio postea Cardinali ac Episcopo Tridentino et Brixiensi administratori.

3. Tractatus de unitate, quod symbolum erat praeclarissimi illius Episcopi, Principisque Tridentini, ac S. R. E. Card. et Caesareae Aulae Cancellarii Bernardi Clesii, de cuius laudibus elegantem quoque Orationem Nicolaus noster posteris reliquit.

4. De Passione Domini Tractatus et Oratio funebris in obitu Cardinalis Tridentini. Impressioni eos libros fuisse traditos asserunt Pamphilus, p. 112 et Possevinus in T. II, Apparatus. Dissernuit quoque, ait Hurter S. J. in suo Nomenclatore Lit., Oeniponte, 1906, T. II, col. 1470 de Masora sive critica hebraeorum sacra.

5. Omnis graecorum theologiae tabula et in Iamplichum de Misteriis Aegiptiorum. Cod. Vat. Ottobr. Lat. 1786, vol. pergrande in fol. Praecedunt duae epistolae Scutelli ad Card. Aegidium de Viterbio datae "Romae ex hortis hesperidum et Aqua Parthenica non. Kal. febr. MDXXVII" et "ex horto hesperidum a Fonte Virgineo, IIII non. jul. MDXXV". In fine codicis, probabiliter autographus, legitur: "Haec legebat frater Nicolaus Tridentinus eremita august. sub umbra rev. Egidii... Romae III non. dec. MDXXVI, sedente Clemente VII".

6. Porphirii Aφoρμαι ... interprete frate Nicolao Scutellio Augustiniano. Explicit: "Duci animorum et servatori Iesu grates indefesse quod ex archetypo mendosissimo dedit haec pauca colligere mihi fratri Nicolao Eremitae Augustiniano tridentino sub umbra Egidii ad Aquam Virgineam, VI octobris MDXXVI". Cod. Vat. Barb. Lat. 322, cc. 133-144, copia ex manu Lucae Holsteni, qui eam fecit ex autographo tunc existente Neapoli in Bibl. Patrum Theatinorum.

7. Tuba Mystica, sive, collectio Sermonum atque visionum, ff. 1-165.

8. Metamorphosis angelica, id est, dialogus cuius interlocutores sunt Eros et philenius, ff. 166-180.

9. Dialogus congratulatorius in Caesaris Caroli (V) adventu, ff. 181-182. Personae hujus dial. sunt: "Tridentia, Polidora, Leucothia" et f. 182v., inversim scriptae binae congregationes in monasterio S. Marci de Tridento Ord. S. Augustini an. 1524 nec non epistola qua ipse Nicolaus eligitur Prior conventus Tridentini.

Tria haec postrema Opera sunt in Cod. 202 Chart. in fol. Bibl. Angelicae Urbis, autographus, foris inscriptus, Anonymi Tuba mystica, interius vero prae se fert "MDXXVII" et "Theo. noviss. Nic. Trid. Or. Er. S. Aug.". 

 

 

 

Referenze:

Narducci, Catal. p. 120, cit. et Segarizzi Arnald. in Studi Trentini (1920) an. I, pp. 279-80