Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Sebasti Nicephorus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SEBASTI NICEPHORUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SEBASTI NICEPHORUS E MELISSA

 

 

 

Sebasti Fr. Nicephorus e Melissa in Calabria, S. Theologiae Magister, fuit socius Academiae Otiosorum, theologus Cardinalis Principis Hassiae, poenitentiarius et examinator apud Archiepiscopum Neapolis, consultor S. officii in regno parthenopaeo, etc. Laudatur a Nicolao Toppio atque Hyppotito Maraccio, a quo dicitur vir eruditissimus, et doctissimus, totusque ad gratias, atque urbanitatem factus. Fuit praeterea insignis poeta, ut eius scripta testantur. Floruit post medietatem saeculi XVII. Consule etiam nostratem Gandulphum in suis Floribus poeticis. Ita Lanteri in Postrem. Saec. Sex Relig. Augustinianae, T. III. p. 93. Scripta eius sunt:

1. De Cholatae Potione resolutio Moralis. Neapoli, typis Hieronymi Fasuli 1658, in 12, et ibidem iisdem typ. an. 1667 in 12.

2. Epistola ad Clementem IX de eius ad Sum. Pontificatum assumptione, cum Elogiis de Rom. Murice eidem ab Alexandro VII delato. Ibidem apud Ioannem Franc. Paci 1671.

3. Indulgenze e grazie concedute da diversi Sommi Pontefici a quelli che sono ricevuti nella Compagnia della Centuria de PP. dell'Ord. Er. Ibidem apud eumdem 1668, in 16.

4. Tesseracontiae Epigrammatum in Feriis Nuptialibus Augustissimorum Principum Philippi IV et Mariae Annae Austriacae, Matriti celebratis die XV Novembris MDCXLIV. Ibidem apud Ioan. Martinum de Barreo, 1650, in 4.

5. Vita B. Iohannis Chisii, Senensis, Ord. Erem. S. Augustini per Raymundum Capisuccum Romae nuper aucta, illustrata ac Typis edita, et iuxta Oratorium eius calamum, poetico calamo delineatam, adiectis Hipomnebatibus, et censura Ms. in eamdem Vitam cum responsione eiusdem Sebasti. Romae 1656, Typ. Francisci Caballi in 4. Fuit iterum impressa Romae, Typ. Ercoli 1675 in 12.

6. Vitae Synopsis D. Angelae Chisiae. Romae 1657, in 4.

7. Epinicia ad Alexandrum VII Pontificem Maximum in epidemiam ab Urbe novissime profligatam, itemque de parthenopaea illic feliciter absunta in geminos bipartita choros. Romae, Typ. Cam. Apostolicae 1657 in 4.

 

 

 

 

Referenze:

praeter citatos Zavorroni Angel., Bibliotheca Calabra, Neapoli 1753 p. 155; Torelli, Sec. Agost., T. V, an. 1308, n. 17; Toppi, Bibl. Neap., pp. 220 et 359; Moreni, Bibliographia Storico Ragionata della Toscana, Firenze, 1805 T. II, p. 328; Lopez, Additamenta ad Cruseni Monasticon., p. 295; Ossinger, Bibl. Augustiniana, p. 574; et Garcia, Biblioteca de Escritores della Provincia de Guadalajara, Madrid 1899, p. 46, ubi scribit Sebastum composuisse ac an. 1656 in lucem edidisse Epigrammatem Latinum in laudem libri nostratis Balthassaris Campuzano, cui titulus: Parabien à la Iglesia Catolica Romana en la conversion de Christina Alejandra, Reina de Suecia; id est: Gratulatio Ecclesiae Cath. Rom. in conversione Christinae Alexandrae, Sueciae Reginae, ad fidem Catholicam. Quod opus, editum sub ficto nomine Doctoris Domini Francisci de la Carrera y Santos, Romae, Typ. Rev. Cam. Apostolicae, an. 1656, nostratem Balthassarem auctorem habere in confesso est apud omnes. Cecinit etiam Sebastus noster ut colligitur a Maraccio in sua Bibl. Mariana, perinsignes laudes ad Imaginem. Deiparae Virginis de Capocavana a nostrate P. Mag. Michaele de Aguirre, Limae S. Theol. interpreti primario, primum Matriti, postea Romae pie ad colendum collocatam; cecinit et alia quorum partim videri possunt apud Gandolphum, fiori poetici, p. 169 et seqq., partim in aliis collectionibus