Pavia: battesimo di Agostino
BALNEOREGIO SILVESTER
de Balneoregio fr. Silvester, litterarum ornatu, vitaeque probitate clarus, vixit saec. XV, praecipuasque in Ordine dignitates obtinuit. Perspicaci pollens ingenio an. 1459 is constiuitur de familia in nostro studio Senensi; die 3 martii 1460 fit ibidem cursor, et die 9 augusti eiusdem anni Perusiae Lector. S. Theol. Magister cum renuntiatus fuisset, an. 1468 Senas iterum mittitur Studiorum Regens. Praefuit inde Capitulo Prov. suae Romanae Provinciae mense aprilis an. 1470 Tibure celebrati, et an. 1475, tempore Quadragesimali, conciones habuit Tridenti, qua occasione fecit (ita apud Torellium, Secoli Agost., T. VII, p. 237) magnam disputationem pro B. Simone, et magnum honorem habuit. Erat autem iste B. Simon puer quidam, qui praefato anno, die 24 maii, a Judaeis saevissime trucidatus fuerat, quique postea plurimis miraculis corruscabat.
Huic puero Silvester noster veri martyrii, gloriam validissimis argumentis vindicavit contra aliquos, qui illi hunc honorem adimere contendebant. An. 1476, mense iunii Romae celebratum fuit Capitulum Ordinis Generale, et in eo ipse regimini suae Romanae Provinciae, usque eo a magistro Ambrosio de Cora detento, suffectus fuit. Fit postea totius Ordinis Procurator Generalis, anno videlicet 1483, quo, die 24 ianuarii, sermonem habuit in exequiis Cardinalis Rothomagensis Ordinis Protectoris, qui praecedenti die obierat. Tandem, vita, functo Ambrosio Corano, die 17 maii 1485, Ordinis Vic. Generalis constituitur. Hoc tamen officium parum tenuit; nam quatuor post menses, die nempe 13 sept. eiusdem anni, vitam cum officio in patrio coenobio dimisit, et haec sunt quae exaravit: 1. Conclusiones cum earum declarationibus edite a Rev. Sacre theologie Magistro Silvestro de Balneoregio ordinis fratrum heremit. S. Augustini, super Canonizatione Beati Symonis Tridentini quem impia Gens Hebrea in contemptum fidei cristiane crudeliter enecavit ad Rev.mum Episcopum et Tridentine civitatis principem d.num Iohannem Inderbach F. 9 b. Ep. data: Padue die VI Decembris MCCCCLXXV. s. l. a, et typ. u., 34 ll, 9 ff. (Cfr. Lud. Hain, Repert. Bibliogr. n° 15203). 2. Quaestiones theologicae. Olim erant, iuxta Gandolphum, p. 313, Patavi mss. in nostra Bibl. 3. Sermo funebris habitus in exequiis Cardinalis Rothomagensis Ordinis Eremit. S. Augustini Protectoris. 4. De subiecto Theologiae, ms. 5. De potentia generandi in divinis, ms. 6. De nobilitate intellectus et voluntatis, ms. 7. Discursus de Passione Christi, ms.
Referenze:
Elssium, p. 624; Herrera, T. II, p 389, Ossinger, p. 98;
Possevinum, Appar. Sacr., Vol. III, p. 218; Fabricium-Mansi, Bibl. cit., T. VI, p. 478;
Mazzuchelli, Scritt. d'It. cit. Vol, II, part. I, p. 65, et alios).
de Balneoregio Sylvester, (ADDITAMENTA, pag. 72) quem memoravimus in Vol. I, p. 84, quique fuit orator non spernendi nominis, videtur auctor esse etiam Sacrorum quadragesimalium sermonum, qui asservantur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1049 (R. 8, 3), saec. XV, ff. 122, nam fol. 119 legitur est fratris Sylvestri.