Pavia: battesimo di Agostino
de SENIS ANTONIUS
de Senis Fr. Antonius, Ord. Erem. S. August. clarus alummus, fuit Prior conventus S. Christophori in insula Murani prope Venetias. Hic, nisi fallimur, debet esse Mag. Antonius Basilii de Senis, de quo loquitur Torelli, Secoli Agost., T. VI, p. 678, iuxta quem an. 1436 publice in suae patriae Universitate legebat multa cum doctrinae fama.
Videtur postea Montis Orthoni Congregationem amplexatus fuisse, ac ideo in conventu S. Christophori suam fecisse moram. Extat illius: Lettera a Mauro Lapi, quae asservatur in codice 648 Bibl. S. Michaelis Venetiarum, in qua memoratur Frater Simon de Camerino eiusdem Ordinis nostri, qui fuit pacis sequester inter Venetam Rempublicam et Mediolanensem Ducem, tempore Francisci Foscari Ducis Venetiarum, qui eamdem insulam tradidit eidem Simoni Cremonensi cum fratribus sui Ordinis, pro remuneranda ipsius opera.
Referenze:
Io. Benedictus Mittarelli, Bibl. Codd. Mss. monasterii S. Michaelis Venetiarum, Venetiis, 1779, col. 61