Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Senis Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SENIS FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de SENIS FRANCISCUS

 

 

 

de Senis Fr. Franciscus, ab Angelo Rocca in sua Bibliotheca in numerum Augustinensium scriptorum, non assignato tempore, adsciscitur. Crediderim esse illum Franciscum Francisci Senensem, qui in Registris erat Baccalarius, et capituli provinciae Senensis an. 1434 praeses designatus, atque doctor theologus et Regens coenobii Senensis an. 1436.

Fuit iterum Capituli praeses an. 1437, electusque in eo Senarum Provincialis. Adhuc vivebat an. 1439, vel fuit alius Magister Franciscus de Senis, qui erat anno 1470 et 1471 Provincialis Senensis, qui anno 1474 nondum ex humanis exciderat. Laudatur a Sixto Senensi in cathalogo expositorum S. Scripturae; ab Herrera, T. I, p. 248; ab Ossinger, p. 827; a Lanteri T. III., p. 388, et ab Hurter in suo Nomencl. Lit., T. II, (1906) col. 828, nostro Francisco tribuentes:

1. Commentarium in quatuor Evangelia,

2. Commentarium in omnes D. Pauli Epistolas.

 

 

 

Referenze:

Laudatur a Sixto Senensi in cathalogo expositorum S. Scripturae; ab Herrera, T. I, p. 248; ab Ossinger, p. 827; a Lanteri T. III., p. 388, et ab Hurter in suo Nomencl. Lit., T. II, (1906) col. 828