Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Senis Franciscus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SENIS FRANCISCUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de SENIS FRANCISCUS

 

 

 

de Senis Fr. Franciscus, S. Theol. Mag. an. 1540-41, cum esset cursor, facultatem obtinuit praedicationem peragendi; anno vero 1543 Romae Lector, creatus fuit Bacc. et locatus Perusii, et quatuor post annos Magister Regens Bononiae. Interfuit an. 1547 Capitulo gener. Recineti habito ut Discretus, in eoque "non absque omnium admiratione, doctam et vere catholicam de Evangelio et eius fructibus concionem habuit". (Cfr. Analecta, Vol. IX, p. 149). Adfuit etiam, cum esset Studiorum Venetorum Regens, Comitiis gen. Bononiae celebratis an. 1551, in quibus et in S. Petronii aede, de Christi sacerdotio, deque sanctissimo Crucis mysterio pie docteque ad populum in dicendo disseruit (ibidem, p. 373), et Regens Patavii constitutus fuit. Item adstitit Cap. gener. Ariminensi, tamquam Discretus Provinciae Marchiae Tarvisinae, an. 1555, et die 2 iunii concionem habuit copiosam et ornatam de amore Christicolarum" (Ibidem, p. 406).

Interfuit tandem an. 1559 capitulo gener. Veneto ut Definitor Provinciae Saxoniae et Turingiae, et electum in eo evasit Provincialem Senarum. Ex illius operositate haec habentur: Brevis summa eorum quae in sugestione dicta fuere a Magistro Francisco Senensi Augustiniano Bononiae die 30 iulii 1547 de Purgatorio et indulgentiis. Reperitur haec Summa in cod. 6147 Vat. Lat. in fol. f. 128 et seqq. Inc.: "Aliquid reperiri Fr. Franciscus dixit in Concilio Bononiense".

 

 

 

Referenze:

Analecta, Vol. IX, p. 149