Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > S

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: S

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

S

 

 

 

de Senis Fr. Hieronymus, filius Francisci, S. Theol. Lect. vixit saec. XIV, veneratione et spirituali consuetudine coniunctus S. Catharinae Senensi, quae ad eum scripsit epistolam in qua eum ad perfectionem hortatur, dum illum vocat "Banditore della parola di Dio", B. Ioanni Colombino, qui se et suos discipulos commendabat eius orationibus, et precibus confratrum eius Fr. Matthaei Forestani, Guillelmi Fleta, Ioannis Tantucci, Felicis de Massa, Antonii Niciensis, qui omnes vivebant apud Senas in conventu Ilicetano sicut Angeli in terris, et in vero amore fraternitatis coniuncti. Natus est Fr. Hieronymus noster circa an. 1320 et habitum Augustinianum sumpsit in conventu S. Augustini Senarum, ac inibi suorum studiorum curricula perfecit. Die 7 novembris 1359 a P. Generali Matthaeo de Asculo dispensatus fuit super studio generali, ac ex inde totum ad Dei verbi praedicationem se dedit, atque sua doctrina, rerum spiritualium cognitione, vitae innocentia, maturitate iudicii, nec non incomparabili animarum zelo magnum sibi nomen comparavit. In tantam existimationem ille venerat apud omnes, ut Ordinis Generalis Bartholomaeus Venetus non dubitaverit sub die 10 maii 1384 illi concedere "licentiam assumendi unum socium nostri Ordinis, aut unum laicum conversum qui subveniat sibi, eximentes dictum Fr. Ieronimum a vigilantia nocturna, a communi mensa refectorii, a communibus penitentiis ordinis et obedientiis, et socius eius sit in eius provincia sine occupationibus".

Insuper illi concessit facultatem se retrahendi pro sua consolatione spirituali vel in conventum Sylvae Lacus vel in conventum S. Leonardi. Item quod posset sibi assumere unum fratrem, cum esset occupatus in praedicatione, in servitorem. Per duos annos, nempe ab an. 1385 ad an. 1386 inclusive praedicavit Venetiis; inde suae Senarum Provinciae praeficitur: die 9 augusti 1387 fit praedicator generalis in conventu Pisano: praedicavit interim aliis in locis, praesertim in civitate Collensi, S. Geminiani, et Senis, fuit uno verbo vir pius, probus, austerus, singulari eloquentia praeditus, scriptor concinnus. Vixit longaevus, nam an. 1420 adhuc erat inter vivos, immo Aretini nostri conventus in Priorem constitutus; sed hoc ipso anno ex hac vita migravit, nonagenario maior, ut eruitur ex sequenti dispositione Rev.mi P. Generalis Augustini de Roma (Reg. Dd. 4, f. 30 et 49) "Significavimus (scribit P. Gen.) fratribus conventus de Aretio, provinciae senarum, qualiter, contentavimus, ut ad praesens, non disponant nec innovent aliud de rebus Fr. Ieronimi de Senis, quondam prioris sui, que omnia remanserunt, videlicet de uno breviario, uno cohopertorio et quibusdam denariis, et hoc quia conventus ille Aretinus ad praesens impotens est; tamen illae res debentur ad conventum Senensem pervenire et sic volumus ut tandem fiat". Quae scripsit sunt sequentia:

1. L'Adiutoria spirituale. Hoc opus editum fuit a P. Ildefonso a S. Aloysio ex Ordine Carmelitano in opere nuncupato Delizie degli eruditi Toscani, Tomo I, et ms. reperitur in Bibl. Communali Senensi sub signo T. II, 14, in perg. in 8, saec. XIV, forsan authogr.; Venetiis in Bibl. Marciana, Cod. It. I. 49 ex Bibl. Ap. Zeni; nunc habetur, 4972, membr. in 4, saec. XV, ff. 74, et in Bibl. Nation. Matritensi mss. 560 antiquitus sub signo A. 124, saec. XIV, in 8, ff. 63.

2. Soccorso de' poveri. Etiam hoc opus fuit typis editum ab eodem P. Ildefonso a S. Aloysio in cit. Delizie degli Erudit. Toscani, Firenze, 1770-1789, Tom. II. In Bibl. Ricardiana asservatur ms. in cod. 1805, saec. XV, membr. in 8. Item in Bibl. Nation. Florentiae inter codices Gaddianos dictos Reliquos N. 212 membr. saec. XIV. Inc.: "In nomine patris et filii et spiritus Sancti. Amen. Incomincia lo soccorso dei poveri - composto per uno certo religioso da Siena. Nome frate Geronimo - Incomincia la Pistola - Ad voi karissime sorelle et divote figliuole in Cristo Gesù regenerate. Frate Ieronimo salute. Affecto di Dio" etc. Constat de XLI capitulis et expl.: "dello concludimento di tutto il trattato. Ora carissime state contente a questa tanta scrittura.... Ma chi avesse voglia di salire più suso legga le pistole (ergo Fr. Ieronymus noster scripserat etiam Epistolarum volumen) et legga lo Adiutorio... Onde prego humilemente la vostra carità che oriate forte per me et io sempre fo di voi nel divino sacramento, pregando Dio che dopo la mortalità di questa vita et figura di questo mondo ci possiamo in siemo nel beato regno trovare". Sequitur postea : Uno sermone che sancto Bernardo, quem puto italice versum ab eodem nostro Fr. Hieronymo.

3. Pistola quae inc.: "Al nome del nostro Salvatore Iesù Cristo e della Sancta Madre, Vergine Maria Avvocata de' peccatori, e del nostro Padre Messer Sancto Augustino. Incominciano certe Pistole di Frate Girolamo da Siena. Et prima una certa Pistola la quale mandò a certe donne religiose, e la quale tratta di molti ammaestramenti, e specialmente delle tenptationi, alquante corporali e più spirituali, colli remedii delle tenptationi spirituali". Haec Epistola typis edita fuit ab eodem P. Ildefonso a S. Aloysio, l. c. T. II, et reperitur ms. in cod. Riccardiano N. 1724 olim O. 1 in L. n. II, saec. XIV, chart., nec non item Florentiae in Bibl. Nat. in cod. Classe XXXV. II. IV, 287. Reperitur quoque Venetiis in Bibl. Marciana una cum aliis XV epistolis eiusdem fr. Hieronymi de Senis, quae sunt ineditae, quaeque asservantur in Cod. 5020 (It. 1. 19 prov. e Bibliotheca Farsettiana (an. 1792) egregie descripta in Catalogo dei Codici Morciani Italiani (fondo antico) redatto da C. Frati ed A. Segarizzi. Modena 1909, Vol. I, p. 120-21. Hic codex est chart. in 4, saec. XV, ff. 228, cum rubricis et litteris initialibus rubro colore, et epistolae missae fuerunt ad diversas personas, speciatim moniales intra annos 1372-1377, quibus tit.: Fr. Girolamo da Siena, Agostiniano, Pistole XVI. Inc.: "Qui comenca le pistole di frate Gerolimo da Siena de l'ordene di sancto Augustino, scripte e mandate in diversi tempi ed a diversi luogi et persone...". In fine: "Expliciunt epistole vulgares numero sexdecim fratris Ieronymi Francisci de Senis, Ordinis Heremitarum sancti Augustini". Insuper in cit. cod. 1724 Bibl. Riccardianae, f. 44 habetur alia eiusdem Hieronymi Senensis epistola, quae inc.: "Frate Geromino a ogni e ciaschuna spirituale e devota in X.po I. hù, madre e figliola... in Dio, secolari e religiose donne dell'ordine de' frati eremiti di sancto Agustino". In eodem codice parte I.a, post nonnullas laudes, quae tribuuntur Fratri Iacoponi Tudertino, leguntur: "Le ammonizioni di santo Girolamo ad Eustachia di Roma, quae tamen omnino differt ab epistola notissima S. Hieronymi, et quam puto scriptam etiam fuisse a nostrate Frate Hironymo. Etiam in cod. Riccardiano 1756, f. 65 et seq. habentur aliae Epistolae, quas tribuo nostrati Fr. Hieronymo eo quod in una ex illis, quae est f. 75, legitur: "Frate Girolamo alla sua chiara madre e diletta figliuola Sigismonda"

4. Meditazioni di Frate Girolamo da Siena, quae, etsi sint anepigraphiche, earum paternitatem tamen pertinet ad eumdem Fr. Hieronymum, cum inter eas adsint quaedam meditationes peragendae in ebdomada sancta, quas P. Ildefonsus a S. Aloysio lamentabatur ut deperditas, quae f. 21lv expliciunt: "e per fratelli che nel santo Eremo (quem Fr. Hieronymus incoluerat) saranno sempre ricordevoli di vostra salute apresso Dio", et haec meditationes asservantur in cit. codice, prope finem, N. 5020 memoratae Bibl. Marcianae Venetiis.

5. Rime, quae sunt Florentiae in Bibl. Nation. Cod. Palat. N. 13, chart. saec. XV, miscell., et quae fuerunt a meipso editae sub hoc tit.: Il trecentista Fr. Girolamo da Siena Agostiniano e sue rime inedite, testo di lingua. Roma, 1909, Tip. Pontif. nell'Istituto Pio IX