Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Senis Iacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SENIS IACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de SENIS IACOBUS

 

 

 

de Senis Fr. Iacobus, S. Theol. Mag., an. 1526 adfuit cap. gen. Tarvisii celebrato, ut Discretus pro Coloniensi provincia, quamvis tunc esset simplex Baccalaureus. Interfuit quoque capitulo gen. Recinetensi an. 1547 habito tamquam Definitor Prov. Rheni et Sveviae atque in eo datus fuit socius electo Provinciali suae Senensis procinciae Mag. Umberto Senensi. Videtur illum non attigisse quinquagesimum quintum aetatis annum. Edidit: Metaphisicales quaestiones aureae Domini Aegidii Romani Bithuricensis Archipraesulis, Ord. Divi Aug., ab innumeris mendis dilutae, argumentis, responsisque ac annotationibus, nec non indice locupletatae, per Magistrum Iacobum Senensem, Augustinianae professionis in germanum nitorem redactae. Eiusdem Aegidii De coeli materiali compositione contra Averro.

Eiusdem Aegidii De intellectuum humanorum pluralitate contra Averro. Tractatus locorum metaphisicalium dicti auctoris, contradictionis speciem mentientium eiusdem magistri Iacobi Senensis Heremicolae trutina depromptus. Venetiis apud Octavianum Scotum D. Amadei, MDLII in fol. cc. 77. Card. Fabio Mignanelli et Christophoro Patavino dicata.

 

 

 

Referenze:

Boffito, Saggio cit. p. 42