Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Sepiacci Aloysius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SEPIACCI ALOYSIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SEPIACCI ALOYSIUS

 

 

 

Sepiacci Fr. Aloysius S. R. E. Cardinalis natus in oppido Castilionis Lacus, Dioec. Perusiae die 12 Septembris an. 1835, ex Iosepho et Magdalena Tufi, qui eorum filio nomina imposuere Dominici Danielis. Sacram Nostri Ordinis vestem a sua adolescentia induit. Peracta solemnium votorum professione, difficile dictu est quam in pietate studioque proficeret. Omnia studia sua peregit Perusiae PP. Guillelmo Pifferi, Iosepho Aggarbati et Aloysio Concetti praeceptoribus. Tum clericus tum sacerdos, ad quem ordinatus fuit ab ipso Summo Pontifice Leone XIII, tunc archiepiscopo Perusino, inter alios eminuit modestia, humilitate, regularique observantia, atque progressus in studiis percupidus otio minime indulgebat ut ordini utilior fieret, non inanis gioriae causa. Ita fuit. Die 3 Angusti 1859 philosophiae Lector renuntiatus, tanta claritate, ordine ac animi ardore docuit ut omnes qui illum audirent, felices sub eo magistro sese putarent.

Die 27 Septembris 1864 declaratus omnibus aureis suffragiis studiis regendis idoneus, prius collocatus fuit in Hibernorum Romano collegio ad S. Mariam in Pusterula et paulo post Gandavum in Belgico Regno missus fuit. Quatuor post annis Romam reversus studiis praefuit ad S. Augustinum de Urbe, nullumque sedulitatis et officii munus praetermittens. A R.mo P. Generali Belluomini die 3 augusti 1869 Laurea magistrali condecoratus est, et sequenti anno ad Lyceum Sapientiae theologorum fontium cathedra vacante, ipse, amplissimo facto periculo, caeteris non paucis competitoribus, etsi iunior, Doctor praelatus est. Fuit etiam Bibliothecae Angelicae praefectus, Ordinis a Secretis et postea Procurator Generalis.

Nil proinde mirum quod Apostolica Sedes dignum iudicaret qui perplura munia in Ecclesia obiret. Ipsum enim adlegit Clero probando iudicem, contra universam haeresim et impietatem notandisque libris a Consiliis, atque Consultorem pro ecclesiasticis negotiis extraordinariis; insuper Rituum sacrorum, Consilii Christiano nomini propagando, pro Ritus orientalis negotiis nec non Sacrarum disciplinarum inter Iudices eum designavit. Anno vero 1883 Episcopus titularis Callinici creatus, et die 13 Aprilis 1885 Pontificiae Academiae nobilium ecclesiasticorum Praeses constitutus, die 28 Iunii 1886 Sacrae Congregationis Episcoporum et Regularium a Secretis nominatus fuit. Ad tot ergo eius labores Ecclesiae praestitos repetendos Leo XIII, in secreto Concistorio diei 14 Decembris 1891, nostrum Sepiacci Cardinalium Collegio adscripsit doctrinae laude, pluribusque muneribus integre gestis commendatum, eique titulum S. Priscae assignavit. Paulo post Sacrarum Reliquiarum Congregationis Praefecturam obtinuit, at repente, vehementi praefocatione in pectore, die 26 Aprilis 1893, e vivis sublatus est. Scripsit:

1. Manuale ad uso della società per gli interessi Cattolici compilato dal socio P. Luigi Sepiacci Agostiniano. Roma, Tip. di Roma, 1873, in 8.

2. Manuale ad uso dei Terziarii dell'Ordine Romitano di S. Agostino, compilato per comando del R.mo P. M. Giovanni Belluomini Generale dell'Ordine. Roma Tip. Morini, 1874, in 12.

3. Manuale ad uso delle spose e madri cristiane.

4. Introductio in S. Scriptaram. Ms. asser. in Arch. Ordinis, Vol. 3 in 8.

5. Compendium Constitutionum Ordinis Fratrum Eremitarum Sancti Augustini. Romae, Typ. Societatis Cath. Instructivae, 1885 in 12.

6. Quaedam Conferentiae Sacietati Cath. habitae asservatae ms. in Arch. Ordinis. 

 

 

 

Referenze:

Regestum R.mi P. Sebastiani Martinelli, 268, p. 46 et 159, Perini, Studio Bio-Bibliogr. sul Card. Agostino Ciasca, Romae 1903 App. I. p. 110 et Del Val in Revista La Ciudad de Dios, Vol. XXVII