Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Barba Iacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BARBA IACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BARBA IACOBUS

 

 

 

Barba Fr. Io. Iacobus, Neapolitanus, S. Theologiae Magister, vir apprime doctus, et egregie cordatus homo, an. 1534 eligitur prima vice Ordinis Procurator Generalis, atque iterum an. 1543; et cum hoc munere fungeretur a Paulo III, anno postero, Sacrario Apostolico praeficitur. Duobus post annis, die 25 maii creatur Episcopus Interamnae in Aprutio, unde postea a Iulio III die 3 iulii ad Interamnensem Ecclesiam translatus fuit. Apostolici Sacrarii praefecturam exercuit sub Paulo III, Iulio III, Marcello II, Paulo IV et Pio IV, quibus acceptus fuit, et Pauli IV ante pontificatum familiaritate gavisus fuerat. In congregationibus quae gravissimis de rebus coram Summis Pontificibus haberi solent, suae saepe doctrinae amplitudinem ostendit.

Anno 1568 magna cum laude Concilio Tridentino interfuit. Erga Augustinianum Ordinem, uti refert Ughellus, T. I, col. 762, n. 51, ingenti zelo exarsit, quamvis plus aequo forsitan in eiusdem Ordinis negotia tractanda se libenter ingereret, variisque vicibus supremos illius gradus tentarit; quapropter Paulus IV hunc nimium zelum temperare cupiens die 19 iulii 1559 apposite decrevit, ne quis Regularis Episcopus ullum dignitatis gradum in respectivis Ordinibus assequi posset. Tandem dum Interamnae Romam pergeret, gravi quodam morbo correptus, Utriculi obiit die 1 octobris 1566, atque interim clam delatus in Cathedrali sepelitur. Eius extat quaedam Epistola in cod. 119, f. 82, Bibl. Angelicae Urbis, et quaedam aliae eiusdem Epistolae sunt in Archivo Ordinis. Haec fere ad verbum ex Chronhistoria Angeli Rocca de Sacr. Apost. p. 345, et ex Lanteri Erem. Sac. Aug., Part. I, p. 95.

 

 

 

Referenze:

etiam Nic. Palma, Hist. Interamnae, T. III, p. 21