Pavia: battesimo di Agostino
SERANI NICOLAUS
Serani Fr. Nicolaus de Interocrea (Antrodoco) nobili genere circa an. 1650 ortus, atque in baptismate Philippus vocatus, 16 annos agens in Perusino nostro coenobio habitum Augustinianum suscepit. Nuncupatis votis, studiorum cursu magna cum laude atque non minori profectu Neapoli, Bononiae et Romae confecto, nostrates alumnos postea docuit Senis, Caesenae et Mediolani, unde Ramam vocatus fuit, Regentis Studiorum, ac Collegii, nec non Ord. Secretarii munera exercere, in quibus octo annorum spatio ita diligenter se gessit, ut an. 1693, aetatis suae 43, Proc. gen. electus fuerit. Tandem in comitiis gen. Bononiae habitis an. 1699 universo Ordini Praeficitur, quem per sex annos iuxte ac provvide gubernavit. Fuit postea Praefectus Bibl. Angelicae constitutus. Roma discedens ad Aquilanum nostrum coenobium, quod ipse instauraverat sese recepit, quo vixit usque ad mortem quam oppetiit die 3 maii an. 1755, aetatis suae 85. Scripsit:
1. Tractatus in theologiam universam, qui tamen in lucem non prodierunt.
2. Opuscula super controversiis in imperio Sinico subortis inter missionarios apostolicos, iisque ad S. Sedem delatis, num quaedam a Sinis gentilibus peraguntur, praesertim erga Confusium antiquum philosophum et progenitores defuntos, permitti possint iis qui ad christianam fidem conversi fuerint, propterea quod alii ex Missionariis affirmarint actiones illas superstitiosas vel idolatricas esse, alii e contra civiles tantum et politicas. Extant Romae in Bibl. Angelica, Cod. 114 (B. 3. 1) f. 21, 56, 285, 320, 425, 443.
3. Decreta pro vita communi in conv. S. Aug. Romae, d. Romae, 16 iul. 1704 cum subscriptione autogr. extant in eadem Bibl., Cod. 891 (R. 3. 2) ff. 152-168.
4. Acta et Decreta Capituli Generalis Bononiae celebrati anno 1699, edita in Analectis Aug. Vol. XII, pp. 119-127 depromta ex eiusdem Litterarum Regestis Dd. 138, 139 asservatis in Archivo Ordinis. Haec ex Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, pp. 321-323 et ex eiusdem Serani vita descripta in Regesto Ordinis Dd. 176 pp. 235-238. Tandem notari fas est quod ipse Seranus an. 1685 in comitiis gener. Romae habitis die 6 iunii concionem habuit de B. Clara de Montefalco, et eidem Beatae vestem texuit plenam eloquentiae ac eruditionis rosis, liliisque rethoricarum figurarum, et Proverbiorum, assumpto textu: "Bissus et purpura indumentum eius" quo super innocentiam eiusdem Heroinae caritatem ostendit. (Cfr. Analecta, cit., Vol. XII, p. 9; itemque quod ipse dicitur Reatinus a conventu affiliationis et etiam de Aquila, quia inibi diu moratus est et mortem oppotiit; tandem quod in nostro conventu Aquilano olim asservabantur mss. sequentia alia eius opuscula, quorum syllabum dedit noster P. Cotta in suo opere poetico: Dio, edito Fulginii, an. 1733, p. 247 una cum ipsius P. Serani biographia et sunt:
a) De gratia supernaturali;
b) De voto paupertatis;
c) Vera mens S. P. Augustini;
d) De quietismo redivivo;
e) De ritibus Sinensibus;
f) De timore poenae;
g) Sermoni Quaresimali;
h) Dilucidationes in Psalmos Davidicos, aliosque obscuriores locos S. Scripturae.