Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Barbarossa Paolo

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BARBAROSSA PAOLO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BARBAROSSA PAOLO

 

 

 

Barbarossa Fr. Paulus Aemilius, in oppido Trivilii natus, Eremitarum Institutum in Congregatione Lombardiae suscepit. In praecipuis Italiae urbibus summo plausu conciones habuit. Eum Fridericus Cardinalis Borromaeus, Archiepiscopus Mediolanensis in primis dilexit, eiusque opera in gravissimis suae Dioecesis negotiis usus est. Seriis studiis amoena quoque permiscuit, poesim praesertim, atque historiam. Conventus S. Pauli Papiae an. 1593 Prior invenitur. Per varios honorum gradus ad Vicarii generalis Congregationis suae officium ascendit, electus ad id muneris in comitiis habitis an. 1612 in coenobio Mediolanensi S. Mariae Coronatae. Religiosis virtutibus claruit, facundia, comitate et oris maiestate conspicuus. Obiit Trivilii die 14 decembris an. 1614. Ita Philippus Argelati in Biblioth. Script. Mediolanen., T. I, Part. II, col. 115. Quae scripsit sunt haec:

1. Opus de B. Maria Virgine super Cantica Canticorum Salomonis. Ms. extabat, iuxta Moraccium in Biblioth. Mariana, Vol. II, p. 209, in nostra Biblioth. Mediolani.

2. Minervae corona tribus insignita gemmis inventa indicatione Fr. Pauli Aemilii Barbarossae, an. 1584.

3. Quatuor temperamenta aetatisque temperamentorum mistica theoria, 1584.

4. Divini amoris encomia ad R. Benignum de Cremona.

5. Canzoni VIII spirituali in versi sciolti. Pavia, Tip. Vicani, 1594 in 4.

6. Sonetti e Madrigali alla B. Chiara della Croce. Innanzi ed in Appendice alla vita della medesima Beata. In Roma, 1610.

7. Canzone eroica per il glorioso Serafico S. Francesco quae invenitur parte I Corona Apollinis Petri Hieronymi, p. 121 et segg. Item in opere cui titulus: Sette Canzoni di sette famosi autori in lode del Serafico Padre San Francesco e del sacro monte della Vernia raccolte da Fra Silvestro da Poppi, minore osservante. Firenze presso Giov. Antonio Coneo e Raffaele Grossi, 1606 in 4°. Item "pur Volunaro Tienar, 1607 in 4" et iterum per Giov. Antonio Coneo, 1609, in 4°.

8. Rime spirituali e Morali ed altri Versi qui inveniuntur in nova Collectione versuum sacrorum, quos excellentiores Italiae Poetae composuerunt de Mysteriis Vitae et Mortis Christi Domini nostri ac de Regina Coeli, et Eugenius Petrelli Venetiis collegit et ibidem in lucem edidit apud Antonium Pinelli, 1616 in 12.

9. Scala di Giacobbe ad istrutione de Predicatori. ms.

10. Scudo o specchio de' Predicatori: ragionamenti 25. ms.

11. Constitutiones 95 quas fecit tempore Vicariatus pro reformatione suae Congregationis et alia.

 

 

 

Referenze:

Calvi, Delle Mem. Ist. della Congr. Osserv. di Lombardia, p. 423; Ossinger, 1. c. p. 101 ;

Mazzuchelli, b. e. 1. c. Vol. II, parte I, p. 274;

Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 181 et alios