Pavia: battesimo di Agostino
de SIGILLO DIONYSIUS
de Sigillo Fr. Dionysius, sacrae theol. magisterio an. 1528 decoratus, et an. 1544 erat Regens Patavinus. An. vero 1548 in Cathedrali Barensi sacrarum litterarum expositor, et an. 1557 publicus Theologiae Lector: fuit postea, nempe an. 1560, Monachorum S. Salvatoris praeceptor nec non Monachorum Montis Oliveti an. 1568. Fuit doctrinae Aegidii Romani interpres exercitatissimus, quam plurimis annis in Academiis Ordinis professus est; multosque in ea discipulos instruxit, e quorum numero fuit Thadaeus Perusinus Prior Generalis ut ipse testatur in Registris. Obiit Perusiae anno Iubilei 1575 aetatis suae 99 et mensium 9, ideoque centenarius et in Ecclesia S. Augustini sepulturam habuit. Illius memoriam faciunt Gratianus p. 64, Pamphilus f. 130, Herrera T. I, p. 202, Ossinger p. 854, et Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monast. (Vallisoleti 1890) T. I, p. 729.
Scripsit, ut ait Pamphilus, accuratas in libris et operibus Aegidii adnotationes, quae a multis illius doctrinae studiosis custodiuntur. In Registris P. Generalis Augustini Favizanii autem, sub die 28 octobris 1581 legitur: "Magistrum Petrum Iacobum hortati sumus ut Tabulam super libros Aegidii nostri Romani a Magistro Dionysio confectam ad nos quamprimum mittendam curaret".
Referenze:
Analecta Aug., Vol. X, p. 261. Illius memoriam faciunt Gratianus p. 64, Pamphilus f. 130, Herrera T. I, p. 202, Ossinger p. 854, et Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monast. (Vallisoleti 1890