Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Signori Ioannes Baptista

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SIGNORI IOANNES BAPTISTA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SIGNORI IOANNES BAPTISTA

 

 

 

Signori Fr. Io. Baptista, Genuensis, S. Theol. Mag., studiis vacavit Papiae ab an. 1461 ad an. 1469 in quo renuntiatus fuit Lector, atque deinc Bacc., Regens et Magister an. 1482 Perusiae interfuit capitulo generali tamquam Definitor Prov. Cathalauniae, ex inde Genuam rediens ut sui coenobii studiis praeesset. An. 1486 in capitulo gener. Senensi Ordinis Procurator electus evasit, sed paulo post id munus cum vita dimisit, nam post diem 12 ianuarii an. 1487 nullam de eo amplius mentionem in Regesto reperimus. Dicitur ab Ossinger p. 855, theologus egregius, atque concionator famosus. Ex eius sedulo studio habentur:

1. De reliquiis et veneratione Sanctorum liber. Bononiae, per Gasp. Bindonum, 1600 in 4.

2. Tractatus de cambiis, qui ms. sicut et sequens oratio, asservabatur in nostra Bibliotheca.

3. De Summo Deo Oratio, coram Innocentio VIII habita, quae extabat in Cod. 1503, f. 196 Bibl. Angelicae de Urbe, ubi nunc non amplius reperitur.

 

 

 

Signori Fr. Baptista, (ADDITAMENTA, pag. 79) Genuensis, floruit saec. XV. Eius extabat in cod. 1533 Bibl. Angelicae de Urbe fol. 196: Oratio, habita coram Innocentio VIII, De summo Deo.

 

 

 

Referenze:

Pamphilus, f. 104; Elssius, p. 331; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 394, et Hurter, Nomencl. Lit., T. II (1906), col. 1010