Pavia: battesimo di Agostino
SORANZO NICOLAUS
Soranzo vel ut nonulli Superantius Fr. Nicolaus, patritius Venetus, philosophus et theologus magni nominis, ortum habuit circa an. 1474. Plurimas cattedras theologicas in ordine ornavit, ac munus prioris et suae provinciae Marchiae Tarvisinae moderatoris non sine laude peregit. An. 1501 iam erat S. Theol. Doctor. Anno 1520 interfuit Capitulo Generali Venetiis celebrato uti suae provinciae definitor. An. 1525 erat conventus S. Stephani Venetiarum prior, et an. 1526, cum esset inibi etiam prior, una cum magistro Paulo Neapolitano celebre concionatore, a P. Gabriele Veneto Ordinis Generali, commissarius constitutus fuit super indulgentiis pro suffragiis generalium Ordinis comitiorum, cuiusque commissoria littera edita reperitur in nostris Analectis, Vol. IX, p. 257; atque item uti definitor adfuit Tarvisino generali capitulo. Inter scrutatores adhuc reperitur in Capitulo generali Veronae an. 1530 celebrato; in quo quidem capitulo electus evasit Prior Generalis Ioannes Antonius Aprutinus. An. 1544 denuo monasterii S. Stephani regimini praeerat; at haec electio inficiata fuit, ex eo quod ob machinationes quorumdam Patrum, Consilium Venetum Decem virorum die 10 aprilis 1543 decretum ediderat, quo fratribus monasteriorum Venetae ditionis praeceptum fuerat, ut ipsi superiorum electiones per secreta suffragia facerent, quin a superioribus Generalibus, vel ab alio quolibet impediri possent, in praeiudicium evidenter generalium superiorum auctoritatis; quod tamen Seripando Generali instante, et Soranzo ac duobus aliis errorem recognoscentibus, revocatum fuit. Mortalem vestem exuit Nicolaus noster an. 1546 ante diem 20 novembris aetatis 70. Hunc nobilem religiosum virum commendant Herrera, T. II, p. 195; Torelli, T. VII, p. 525, T. VIII, p. 286 et 300; Sansovinus lib. 13 Historiae Venetae, p. 393; Iac. Albricci, p. 68; Superbi, p. 14, Part. III; Gandolphus, p. 274; Ossinger, 883, et alii. Scripsit:
1. De immortalitate animae contra Petrum Pomponatium, opus in lucem editum an. 1501, ut habet Torelli l. c. et Apostolus Zeno in Bibl. Veneta.
2. Guillelmi Hentisberi de sensu composito et diviso edidit Mag. Nicolaus Venetus. Venetiis per Iacobum Pensium de Leuco, 1504.
3. Logicam Parvam Pauli Veneti et Menghi Faventini idem Nicolaus correxit, illustravit atque edidit, Venetiis per Lucam Antonium Iuntam, an. 1520 in fol.