Pavia: battesimo di Agostino
de SPILIMBERGO THOMAS
de Spilimbergo Fr. Thomas, S. Theol. Mag., vir gravis atque doctrina clarus, Provinciae Marchiae Tarvisinae alumnus, suum studiorum cursum perfecit Patavii ab an. 1472 ad an. 1482, quo nominatus Bacc., licentiatus fuit ut posset magistrari quandocumque sibi placuisset in universitate in qua vigeret theologiae studium. Dein an. 1489 electus fuit suae Provinciae Definitor ac postea eidemque fuit Praefectus.
Generalis Fr. Anselmus de Montefalchio ipsi Thomae Spilinbergensi in mandatis dedit, ut Lectura nostratis Alphonsi Toletani, Archiepiscopi Hispalensis super primum sententiarum a mendis codicum emendata, typis ederetur, quod diligenter absolvit impensis Paganini de Paganinis Venetiis, an. 1490, in fol. Praemisit Thomas suo operi epistolam nuncupatoriam ad eumdem Anselmum super opera Alphonsi Toletani, qui legit Parisiis an. 1345 defunctusque fuit an. 1359. In Ordinis Registris Magister Thomas die 30 decembris an. 1502 adhuc in humanis agebat, nam hoc ultimo anno in conventu Sacilli, Prioris munere fungebatur.
Referenze:
Panfilo, fol. 90; Herrera, T. II, p. 489, qui male illum Germanum facit; Ossinger, p. 864 et Analecta August., Vol. VII, pp. 189, 307, 432