Pavia: battesimo di Agostino
de SPOLETO GABRIEL
de Spoleto Fr. Gabriel, S. Theol. Mag., floruit saec. XV. De illo enim haec habentur in Registro Litterarum Generalis Augustini Romani (fol. 159 b): "Romae, die 2 ianuarii 1425. Mandavimus Venerabili magistro Ludovico de Cassia, Vicario nostro super Provinciam Vallis Spoleti, cui in Capitulo quodam ipsius provincie in quo Venerabilis magister Gabriel de Spoleto, diffinitor futuri Capituli Generalis, et frater Benedictus de Iterande (sic). Bacchalarius, Discretus factus est, data fuisse videtur auctoritas ut altero horum officialium aut utroque deficiente alium vel alios eligere et subrogare possit, loco Magistri Gabrielis, quem exemptum et liberum esse a nostro Ordine per bullam Apostolicam constat, ac proinde diffinitorem in Capitulis Ordinis esse non posse, alium eligat idoneum, qui de gremio Ordinis sit, condendisque ab eo, una cum ceteris, legibus subsit ut ceteri". (Cfr. Analecta August., Vol. VI, p. 329). Ex hac Generalis dispositione evidenter eruitur Fr. Gabrielem exemptum fuisse ex Auctoritate Apostolica, ab Ordinis iurisditione; sed qua de causa non dicitur. Erui posse tamen videtur ex sequenti eiusdem subscritione ex qua dare apparet illum nominatum fuisse a Summo Pontifice Commissarium Apostolicum super Congregationem pauperum, qui vulgariter Iesuati nuncupabantur. Et en testimonium: Ordo et forma morum quos ex consuetudine observat congregatio pauperum qui vulgariter Ihesuati nuncupantur. Capitulis quadraginta quinque, quorum praeest index. ff. 1-21 sub fine legitur: "Frater Gabriel de Spoleto Ordinis Eremit. S. Augustini credit indubie omnia supra scripta sane vera esse". Hic Ordo asservatur ms. Venetiis in cod. Misc. Biblioth. S. Marci n. 170 chart. saec. XVI. a. 212, 1. 160 (L. IV. CIIV) Mp. iuxta catalogum Valentinelli.
Referenze:
Analecta August., Vol. VI, p. 329