Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Stoppani Bonus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: STOPPANI BONUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

STOPPANI BONUS

 

 

 

Stoppani Fr. Bonus, Comensis, floruit saec. XIV. Benedictus Iovius in Historia patria, Venetiis 1629, p. 229, sic de eo affatur: "Bonus de Stupanis e religione Fr. Er. D. Augustini, Comi natus, ante annos centum, Sacrarum concionum volumen edidit, quibus sermones per singulas anni Dominicas titulum fecit. In his, divinae scripturae interpretationem ad sensum tropologicum reducere nititur, nuptias virginitati praefert, ac primum mobile densum esse contendit, aliter Empirei caeli claritas quae septuplo solis splendorem exuperat temporum inquit, vicissitudines quod est precipuum in natura luminis assiduitate tolleret, et alia his similia, magis iucunda auditu, quam ratione consistentia disseruit". Haec et similia repetunt omnes scriptores Civitatis Comensis. Porcacchi T. in suo opere: La nobiltà della città di Como, Venezia, 1569 pag. 66, tribuit nostro Fr. Bono aliud opus, videlicet: Commentarium super libro Animalium Aristothelis. In Biblioth. Ambrosiana vero in cod. Mss. Misc. I. 162 Inf., qui olim fuit monasterii S. Mariae Blanchae de Casoreto, Ord. S. Augustini extra portam orientalem Mediolani, adest Istoria passionis Christi edita a fratre Bono de Stupanis Ordinis heremitarum Sancti Augustini, et nunc scripta per aloysium de Surdis MCCCCXXVII de Mense maii. Inc.: Egressus est Iesus cum discipulis... Explicit: Ecce vidistis et audistis passionem Domini nostri Iesu Christi.

Nunc autem rogemus cum suaviter quatenus ilIa eius passio nunquam recedat de memoria nostra etc. In Bibl. Cremonense reperitur codex mss. saec. XIV, chard. 29 (36. 12, 2) fol. 125 cui titulus: Liber de fabulis mistice declaratis et proverbiatis a Fratre Bono de Stupanis de Cumis ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini. Explicit: Expletur hoc opus primo anno milleno christino / Tercentum sexagesimo, pridie nonas madio, / Innocentio sedente papa sexto, tunc vivente, / Karolus quartus regnabat fratrer Bonus haec ditabat; / Ille prius rex Boemus, rex regum inde supremus. Opus nuncupatum fuit Urbano Pp. V, qui Ecclesiae Catholicae praefuit ab an. 1362 ad an. 1370. In eodem codice f. 87-102b adsunt eiusdem auctoris: Proverbia Moralia et f. 102-107; Proverbia Spiritualia tandem f. 102a-l25b. Index fabularum et vocabula proverbiorum una cum sinonymis. Hic codex olim fuit, ex libris Conventus S.i Augustini Cremonensis fratrum heremit. S. Augustini. Cfr. Franciscum Navati, La bibl. di S. Ag. di Cremona in "Il Bibliofilo" 1883, p. 24 et 542. Cfr. accuratissimum laborem Ambrosii Oldrini, L'ultimo favolista medievale: Frate Bono Stoppani da Como e le sue fabulae mistice declaratae in studi medievali diretti da F. Novati et R. Renier, Casa editrice Loescher, Vol. 2 fasc. 2, Anno 1906, p. 1-218. Locuntur de nostrate Stoppani etiam Franciscus Ballerini in Compendio delle Cronache della città di Como, Como 1619 p. 266; Quadrius, Dissertazioni critico-istoriche intorno alla Valtellina, Vol. III, p. 457; Tatti T., La Nobiltà della città di Como, Deca III, et alii.

 

 

 

Referenze:

accuratissimum laborem Ambrosii Oldrini, L'ultimo favolista medievale: Frate Bono Stoppani da Como e le sue fabulae mistice declaratae in studi medievali diretti da F. Novati et R. Renier, Casa editrice Loescher, Vol. 2 fasc. 2, Anno 1906, p. 1-218. Locuntur de nostrate Stoppani etiam Franciscus Ballerini in Compendio delle Cronache della città di Como, Como 1619 p. 266; Quadrius, Dissertazioni critico-istoriche intorno alla Valtellina, Vol. III, p. 457; Tatti T., La Nobiltà della città di Como, Deca III, et alii.