Pavia: battesimo di Agostino
STRADELLA ALEXIUS
Stradella Fr. Alexius, Fivizanensis, Augustinianus Doctor theologus, ex eo quod Genuae nostrum habitum suscepisset anno 1530, vel quia Genua oriundus, Genuensis est appellatus. An. 1548 die 22 decembris Praesbiter efficitur Papiae, cursor an. 1551 Mediolani, Bacc. Genuae ac tandem S. Theol. Mag. Interfuit Capit. gener. an. 1559 tamquam Discretus Prov. Lombardiae. Mediolani cum Studiorum Regentem ageret, in cathedrali templo die 1 ianuarii 1560 de Summi Pontificis Pii IV electione celebrem cum omnium admiratione sermonem habuit, cum eo tempore inter Italiae concionatores esset facile princeps. Aliam item in Tridentino Concilio pari eloquentia similique plausu die 20 maii 1562 orationem recitavit. An. 1565 erat Card. Vitellotii Vitelli theologus. In Capitulo gener. Perusino an. 1570 Alexius noster electus fuit Ordinis Procurator Generalis, et eo in munere confirmatus die 26 aprilis 1575 in sequenti capitulo; ast paucis diebus prolapsis, die nempe 20 iulii eiusdem anni a Gregorio XIII, magno cum applausu totius Collegii et Curiae Romanae ad Ecclesiam Nepesinam ac Sutrinam promotus fuit. Deinde ab eodem Pontifice, ob eius raram eloquentiam, atque miram agendi dexteritatem ad Carolum Archiducem Austriae Graecium Nuncius destinatus, cum eo se se conferret, in itinere febri correptus, e vita apud suos confratres decessit die 27 augusti an. 1580. Hunc clarissimum virum laudant Herrera, T. I, p. 46; Ughelli, It. Sac., T. I, col. 1277; Gratianus, p. 19; Arpe, Panteon August., p. 325; Ossinger, p. 876; Lanteri, Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 122, et Postr. Saec. Sex, T. II, p. 214 ac Gerini, Mem. stor. di Lunigiana, Vol. II, p. 138. Ab eius ingenio habentur:
1. Oratio habita coram PP. Concilii Tridentini.
2. Oratio habita in Cappella coram Pio V an. 1570. Extant in Bibl. Angelica, Cod. 1503 (V. 3. 10) inter ff. 203-4 et inc.: "Quae hodie ex Evangelica...".
3. Prima parte delle prediche di diversi illustri theologi et Catholici predicatori della parola di Dio (Alessio Stradella Ord. S. August. - Angelo Castiglioni Carmel. - Franceschino Visdomini, Ord. S. Franc. - Francesco Borgia d. C. d. G. etc.). Vinetia, De' Cavalli 1565 in 18.
4. Prediche fatte alla Maestà dell'Imperatrice donna Maria d'Austria nella chiesa del Monastero di S. Caterina d'Augusta nel tempo della dieta Imperiale nel 1566. Bologna, per Aless. Benucci 1567, vol. 2 in 4.
5. Tre dialoghi, cioè dell'umana miseria, del divino amore, e della gloria del Paradiso. Ibidem.
Stradella Fr. Alexius, (ADDITAMENTA, pag. 79) Fivizanensis Ord. Erem. S. Augustini. Oratio habita coram Pio pp. V. a. 1570. Inc. "Quae hodie ex evangelica", et asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 1503 ff. 203-204.