Pavia: battesimo di Agostino
STRINGARIUS IOANNES
Stringarius Fr. Ioannes, cuius nationis, patriae, provinciae, coenobii fuerit tam nostri quam exteri Scriptores silentio praetereunt, unus fuit e quindecim Augustinianis theologis, qui una cum Generali Gerardo Ariminensi interfuerunt Concilio Florentino anno 1439 habito, atque strenue se gesserunt contra graecos et armenos. Potissimam autem laudem sibi compararunt noster Stringarius, quem ego Italum puto, Franciscus Nerli, Rodulphus Castellani, et Gregorius de Alexandria. Iuxta Pamphilum et Possevinum florebat an. 1420.
Vincentius de Bandellis de Castronovo in disputatione de Concetione Virginis eum allegavit in favorem sui asserti ex commentariis in 3.um Sententiarum. Dist. 3., illum doctorem theologum appellans. Nostrates tandem affirmant illum scripsisse Opus super quatuor libros Sententiarum.
Referenze:
Ossinger, p. 888