Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Summatico Adeodatus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SUMMATICO ADEODATUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SUMMATICO ADEODATUS

 

 

 

Summatico Fr. Adeodatus, Vincentii et Sylviae Caccioni filius, Fodiae die 4 nov. 1658 natus, adolescens Augustinianum Ordinem amplexatus est, in quo consuetos scholasticos gradus adeptus, philosophiam atque theologiam 18 annos Aquilae, Pisis, Neapoli, et Romae docuit. An. 1705 Ordinis Procurator Generalis constituitur, et in comitiis generalibus an. 1711 Romae habitis Prior Generalis eligitur.

A Clemente XI die 13 martii an. 1717 ad Episcopatum S. Severi in Apulia promotus, sicut Ordinem ita illam ccclesiam sanctissime gubernavit, in qua etiam Dioecesanam Synodum an. 1720 celebravit. Obiit in osculo Domini die 11 decembris an. 1735 aetatis suae 78. Cfr. ea quae de illo pulcherrime scripsit Lanteri, Eremi Sacrae August., Part. I, p. 156-8 ex Regest. 3° Generalis Schiaffinati p. 139 et ex Moroni, Vol. 65, p. 47 et ex addit. Coleti ad Tom. VIII Ughelli, vol. 367 pure ad litteram. Reliquit:

1. Acta praedicta Synodalia,

2. Regesta sui officii Procuratoris et Prioris Generalis, quae asservantur in Archivo Ordinis.