Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Tancredi Felix

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: TANCREDI FELIX

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

TANCREDI FELIX

 

 

 

Tancredi Fr. Felix, titulo Beati ab historicis N. O. decoratus, et de Massa communiter nuncupatus vel quia in ea civitate ortum duxit, vel quia illius antiqua ac nobilissima prosapia Massae-Maritimae originem duxit, circa annum 1330 primam vidit lucem. Cum iam inde a puero religiosum aliquod institutum amplecti in animo haberet, auditis postea quae de coelesti conversatione Augustinensium Patrum tum Senis cum in Eremitorio Ilicetano, prope Senas, ubique praedicabantur, post odorem currens sanctitatis ipsorum, inter ipsos absconditam in Deo vitam perpetuo ducturus sese recepit. In Senarum provincia igitur monasticam vitam professus est. Haec de illo in nostris Regestis (Reg. Dd. I, pp. 113, 150, 165) leguntur: "Die XX mensis Septembris an. 1357: studentem fecimus in studio Veronensi fratrem Felicem de Massa non obstante quod nisi per biennium in studio steterit provincie sue ad petitionem fratris Marci de Plumbino lectoris principalis veronensis. Die XXI Octobris an. 1358: fecimus studentem in conventu Florentino, de nostra gratia speciali, fratrem Felicem de Massa, provincie senensis, revocantes gratiam quam eidem fecimus de studio veronensi.

Die IX Septembris an. 1359: fratrem Felicem de Massa fecimus studentem in loco nostro de Padua de nostra gratia speciali". Historici vero O. N. narrant quod lectissimus juvenis cum adhuc in saeculo aetatem ageret, rara morum probitate, spectata religione, insigni modestia, atque angelico quodam puritatis nitore commendabatur, quod quidem hisce antiquis virtutibus, vix Eremitarum habitu indutus, ampliora incrementa dedit. Nam cum vitae integritatem uberiori bonorum operum patratione perfecit, tum pietatem maiori orationum assiduitate auxit, cum modestia cum corporis castigatione virginitatem fulcivit, cum demum cunctas simul hujusmodi virtutes, divini, quo aestuabat, amoris igne lucidiores effecit. Nihil mirum propterea est si ipsamet praeclarissima virgo B. Catharina Senensis arctissima sui amicitia, intimaque familiaritate. Felicem nostrum cohonestarit, eumque in itinere Avenionensi an. 1376 sui comitem selegerit et ad ipsum epistolam amoris sapientiaeque refertam miserit. Obiit B. Felix die 22 septembris 1386. Scripsit: La fanciu11ezza di Gesù, Poema stropharum 444, quae vulgo dicuntur: ottave. Hoc poema asservatur ms. in cod. 2336 Musei Correr Venetiis, itemque in cod. 157 Bibl. Archigymnasii Bononiensis atque a meipso primum editum: Firenze, Libreria Editrice Fiorentina an. 1927 in 8, una cum vita eiusdem auctoris, apud quem invenies qui de illo locuti sunt.