Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bariano Nicola

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BARIANO NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BARIANO NICOLAUS

 

 

 

Bariano Nicolaus, Placentinus, floruit saec. 15 labente, praesertim ab an. 1477 ad an. 1508. Circa annum 1482 philosophiae schola ei commissa fuit Pisis, ubi erudiebat suos in rerum divinarum scientia. Fuit Academiae Pisanae Theologiae professor. "Scriptor praestans (ita Fabroni in Hist. Acad. Pisanae, Vol. I, p. 296) tum in deferenda veritate, tum in notandis corrigendisque deerantium vitiis et in instituendo docendoque prudentissimus plura emisit quae ad existimatione hominum dimanarunt. Ex his commemorantur orationes ad populum esurialibus feriis habitae, quas Herculi Atestino Ferrariensium principi nuncupavit, et in quibus saluberrima ad vitam moderandam praecepta continentur, elogia quoque sanctorum multa quibus Agiologiorum titulus fecit". Ex his literis nuncupatoriis, ad Herculem Atestinum datis, clare cernitur Borianum nostrum ad Insubricae Augustiniensium Congregationem pertinuisse, ac ideo corrigendus noster Torelli T. VII, p. 251, aliter scribens Barianus fuit et iuris Pontificii consuitissimus, ac ideo exorta controversia de praecedentia inter Augustinianos et Minores, ipse sui Ordinis causam acerrime defendit, atque victor evasit, primis iliius temporis iuris consultis, ipsius sententiae album calculum adiicientibus. Hi fuerunt Iason, Decius, Felinus aliique illius temporis iurisconsultissimi. Aliam item celebrem habuit contentionem de Montibus pietatis, quos ipse tamquam illicitos reprobabat. At in hoc certamine adverso marte pugnavit. Laudatur ab omnibus nostris, praesertim ab Herrera T. II, p. 194, Gandolpho, p. 268, Ossinger, p. 102 et a Lanteri, T. II, p. 130, nec non a quamplurimis externis, praecipue a Mazzuchelli, Vol. II, part. 1, p. 362, a Moreri, T. IV, p. 407, ab Henrico Warthon in Append. Hist. Lit. Guillelmi Cave, p. 216 et ab aliis qui recensentur ab Ossinger. Opera praeclarissimi Piacentini sunt:

1. De Monte Impietatis (In fine): Impressum in alma Civitate Cremonae anno Dominicae Salutis MCCCCLXXXXVI nonis octobris ? in 4° (Hain 2463) ff. 34 a - i, charact Rotund. 11. 40 f. 1°. Domino suo Rev.mo D. Georgio Albanensi Episcopo et sanctae Rom. Ecclesiae Cardinali dignissimo fr. Nicola Barianus de Placentia indignus professor Theologiae Ordinis Eremitarum divi Augustini regularis observantiae". Epistola dedicatoria data est: Mediolani Kal. Iunii, 1494 (Vide et Pellechet, n°. 1846, et Proctor, 6931). Hoc opus postea evulgatum fuit a doctissimo Saffi, et reimpressum in libro Dorothaei Asciani (Id est) Mathiae Zimmermanni de Montibus Pietatis, p. 964, Lipsiae typis Bavarianis, 1670 in 4°. Extat in Biblioth. Regia Parisiis, in qua etiam habetur: Defensorium Montis Pietatis contra figmenta aemulae falsitatis, praecipue in Nicolaum Barianum per Fr. Bernardinum de Bustio de Mediolano, Ordinis Minorum Mediolani, 1497 in 4°.

2/3. Causa Vitaliana de praecedentia heremitarum et minorum per clarissimum Theologum Nicolaum Barianum de Placentia ordinis ipsorum heremitaram divi Augustini observantiae, decisa. (In fine): Impressum Cremonae per magistrum Carolum Derlerium. Anno Domini millesimo quingentesinio octavo Idibus aprilis. In 4°. char. goth. duobus columnis cum registro - a - c. (Cfr. Molini, Operette Bibliogr., Firenze, 1858, p. 136. In cod. 1182 Bibl. Angelicae Urbis adest idem opus et est Card. Raphaeli Riario dicatum. Vide Narducci, catalogus cit. p. 492).

4. Quadragesimale et quodlibeta 77 Quaestionum praedicabilium editum per clarissimum S. Theol. doctorem Nicolaum Barianum de Placentia Ord. Erem. S. Augustini, Bononiae, per Ioannem Antonium Platonidem 1501, in 4°.

5. Sanctuarium, Agiologus dictus, seu Conciones in festis Sanctorum.

6. Commentaria super logica nostri Pauli Veneti, quae citantur ab ipso Bariano, in opere: De Montibus impietatis