Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Barilari Thomas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BarilaRi thomas

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BARILARI THOMAS

 

 

 

Barilari Fr. Thomas de Talamello, S. Theol. Mag., Provinciae Romandiolae alumnus, vir fuit, ut ait Ossinger, p. 887, in dicendi genere clarus, in concionando gratissimus, integritate vitae et eruditione commendabilis, nec non S. Scripturae expositor excellens. Creatus fuit S. Theol. Magister die 24 Octobris 1615; mense maii anni insequentis Prior monasterii S. Augustini Ticinensis, quo statim experiri potuit quam infensi erant nostratibus canonici Regulares Lateranenses. Propter eius prudentiam, doctrinam, morumque probitatem die 26 aprilis an. 1618 Comes Palatinus fuit institutus a Magistro et in Sacra Theologia Doctore Fr. Nicolao Bussetto Derthonensi eiusdem nostri Ordinis clarissimo alumno, atque an. 1620, in Capitulo Generali Romano fuit praefectus suae Romandiolae Provinciae. Adhuc vivebat circa an. 1630. Eius opera sunt:

1. Rationale utriusque potestatis ecclesiasticae ac iurisdictionis S. Matris Ecclesiae Catholicae cum obedientia in utroque foro, nec non clericorum immunitate libertateque, collectum praecipue ex Augustini simulque Augustinianorum doctrina. Ticini Regi, 1613 in 4°. Hoc in opere, pag. 102, fit mentio de Universitate Mexicana civitatis v. Vera Cruz ac editum fuit iterum ibidem an. 1617 et 1618 in 12°.

2. Lectiones in psalmum De profundis. Papiae, Iacobus Audizonus, 1616.

3. Expositio in canticun B. semper Virginis Mariae, nempe super Magnificat. Arimini, Symbenius, 1620. in 4°.

4. Tractatus de corrigia Augustiniana, Arimini, 1620.

5. Speculum clarissimum verissimumque utriusque habitus nigri et albi heremitici Augustiniani. Arimini, 1620 in 4°.

6. Discursus praedicabiles saper Adventum Domini, pro quibus edendis facultatem obtinuit sub die 1629.

 

 

 

Referenze:

Baxium, Elssium, Herrera, T. II, p. 462;

Maracci, Bibl. Mariana, Vol. II p. 416;

Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 82;

Hurter, Nomencl. Litt., T. I, p. 241, 2dae ed.;

Lopez, Addit. ad Crusenii Monasticon, T. II, p. 348;

Maiocchi-Casacca, Codex Dipl. cit. Vol. IV, pp. 248-260 et alios