Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Tolentino Joannes Baptista

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: TOLENTINO JOANNES BAPTISTA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de TOLENTINO JOANNES BAPTISTA

 

 

 

de Tolentino F. Joannes Baptista, S. Theol. Mag., 1497. Lector locatus fuit Venetiis in conventu S. Stephani. An 1505, iam in S. Theol. Mag., ut Definitor, interfuit Cap. Generali Perusiae celebrato, et an. 1512 instituitur Arimini Studiorum Regens, ad quod officium etiam in Hungariam a Priore Generali obeundum missus fuit. Post reditum in suam patriam, Provinciae Marchiae Anconitanae Provincialis eligitur cum vir esset regularis disciplinae amantissimus, simulque doctissimus, cui nihil magis cordi fuit quam quod in monasteriis sibi commissis, plena disciplina floreret. An. 1519, ut Definitor suae provinciae interfuit Cap. Gen. Venetiis celebrato. Videtur quod an. 1525, laboribus attritus ad coelum evolaverit. Correxit et publici iuris fecit: Quaestiones methaphysicales Clarissimi Doctoris Egidii Romani Ordinis S. Augustini.

In fine legitur: "Expliciunt quaestiones excellentissimi doctoris Egidii Romani super nonnullos libros Metaphysices Aristotelis, Venetiis impressae per Simonem de Luere mandato Domini Andree Torresani de Asula 7 octobris 1501. Ioan Bapt. de Telentino dicat opus Mag. Gratiano de Fulgineo et praefatione narrat se hoc opus invenisse in quadam bibliotheca et sibi visum fuisse hoc opus e coelo lapsum. Exemplaria hujus operis et editionis asservantur Florentiae in Bibl. Nation., Romae item in Nationali, et Bononiae in Communali.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 898, qui tamen ait illum edidisse Parva naturalia Aegidii Romani eaque dicasse Gratiano Fulginati, Vicario Generali Apostolico: et Boffito, Saggio di Bibliografia Egidiana, Firenze 1911, p. 42