Pavia: battesimo di Agostino
BARILLI LODOVICO
Barilli Fr. Ludovicus, Bergomas, Congregationis nostrae Lombardiae theologus, fuit Ducis Mediolani confessarius. S. Carolus Borromaeus, ut scribit Ossinger, p. 104 atque Herrera, T. II, p. 22, eum summopere aestimavit, et anno 1565 Episcopo Brixiensi socium adiunxit, ut in locis suae iurisdictionis disponeret canones circa celebrationem Missarum et administrationem sacramentorum, quod negotium cum magna prudentia, atque doctrina peregit. Fuit etiam variorum conventuum Prior, et Archiepiscopi Mediolanensis theologus et consultor. Exorta Cremonae inter nostram et aliam religiosam familiam haud levi de re litteraria contentione, decretum fuit ut quaestio, proposito vincenti magno praemio, coram Episcopo in Cathedrali Ecclesia publice disputaretur.
Ex nostris in arenam descendit iste Ludovicus Barilli, qui ita egregie se gessit ut et victoriam et praemium retulerit. Mortalem tunicam exuit an. 1597, die 18 maii. Celebratur a Io. Maria Mazzuchelli, Vol. II, part. I, p. 392, a Christiano Iöcher et a Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, p. 172 a quo haud fere ad verbum accepimus et male vocatur Barile. Praelo Ludovicus tradidit: Quadragesimale Ambrosianum, in quo unicuique Evangelio, praeter ipsius expositionem, speciales tractatus apponuntur ... a R. P. F. Ludovico Barillo Bergomen. Congreg. Erem. S. Augustini observant. Lombardiae theologo editum. Bergomi, typis Comini Venturae, 1594, in 4° et iterum "Tabulae illustratum industria R. P. Iacobi Bergomen. a Sarnico eiusdem instituti Vic. Generalis" cuius Ludovicus extiterat peramatus praeceptor, iisdem typis, an. 1601 in 4°. Asservatur in Bibl. Angelica de Urbe sub litt. d. 6. 19.