Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Tornaquinci Simon

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: TORNAQUINCI SIMON

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

TORNAQUINCI SIMON

 

 

 

Tornaquinci Fr. Simon, nobilis Florentinus, a pueritia, nostrum Ordinem ingressus, in illoque pie sancteque fuit institutus. Deinde cum vitae probitate bonorum artium studia coniunxit; quare an. 1393 eum Lectorem, secundum post Regentem immediate, Prior Generalis Patavino in studio collocavit. An. 1418 iam erat S. T. Magister. In pergamis quoque concionator pius et doctus enituit. Demum an. 1429 in patria naturae debitum persolvit, sepultusque fuit in Capitulo monasterii, cum inscriptione sequenti: "Hic iacet Ven. vir Fr. Simon de Tornaquinciis de Florentia, S. T. Magister, Ord. Erem. S. Augustini, qui obiit an. D. 1429, die 13 Aprilis, cuius anima requiescat in pace". Memoratur a nostris Pamphilum secutis et a Vossio de Historicis Latinis, p. 719-720; ab Huster, Nom. Lit. T. II (1906), col. 851; a Pocciantio in Flor. Script., p. 161, nec non a Negri, Scrittori Fiorent., p. 300. Quae scripsit sunt sequentia:

1. Vita S. Matris Monicae, ex confessionum libris S. P. Augustini, ut videre est suppresso auctoris nomine in fine T. X edit. Benedictinae operum eiusdem S. Patris, quae etiam in editione Lugdunensi 1585 cernitur; nam in aliquibus editionibus quaedam alia ad vitam et mores S. Augustini aperiendos ab eodem elaborata exstant.

2. Sermones quadragesimales eximia doctrina referti, qui Florentiae in nostra blibliotheca servabantur, ut Pocciantius et Pamphilus scripserunt. (Ex Gandolpho, p. 316, fere iisdem verbis), et ex Fabricio Mansi, Bibl. Latin. mediae et inf. aetatis, T. VI, 488, ubi Mansi scribit "Vix dubito hunc ipsum esse Simonem de Florentia, qui cum aliis Ordinis sui sociis Pisano Concilio an. 1409 interfuit idemque cum aliis nonnullis delectis viris consultus fuit, num liceret Concilio duos aemulos Pontifices demittere et tertium alium a se electum assumere; responditque cum sociis in ea rerum circumstantia sat esse Patribus ita Ecclesiae providere. Consultationem hanc ego e ms. Taurinensi Codice vulgavi in T. III Conciliorum meor. pag. 1138".

 

 

 

Referenze:

Gandolpho, p. 316