Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Trissinas Guilelmus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: TRISSINAS GUILELMUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

TRISSINAS GUILELMUS

 

 

 

Trissinas Fr. Guilelmus, Vicentinus, S. Theol. Mag., atque Praefectus Gymnasii Theologici Romani et Patavini, fuit tam in philosophicis, quam in theologicis disciplinis mirum in modum versatus. An. 1608, cum esset Bacc. et Studiorum Patavii Regens, interfuit ut Definitor Congregationis Montis Orthoni Capitulo Gen. in Urbe habito. Praefuit Venetiarum Provinciae usque ad an. 1614, quo anno ut Definitor Provinciae Tolosae interfuit alteri Romano Gen. Capitulo an. 1614 celebrato et in eo denuo nominatus fuit Studii nostri Patavini Regens. Non constat quando obierit. Opera eius sunt: Controversiae scholasticae inter D. Thomam et nostrum Aegidium Romanum summa eruditione conciliatae, et an. 1609 editae. 

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 313; Gratianus, p. 87; Elsius, p. 266; Ossinger 905; Lanteri, Postr. Saec. Sex, Vol. II, p. 415 et Acta Cap.rum Gen.lium edita in Analectis Aug. Vol. X