Pavia: battesimo di Agostino
de TUDERTO THOMAS
de Tuderto Thomas, S. Theologiae Magister, ab auctore Bullarii Augustiniani, p. 403, Augustiniani Ordinis an. 1388 Procurator Generalis asseritur. Functus quidem est Thomas eo munere, et eodem anno; extatque illius frequens memoria in Regestis Generalium. Die enim 22 martii an. 1327, M. Thomas de Tuderto, olim coenobii Veneti Regens, in Provincia Terrae Sanctae conventualis collocatur, cum facultate ducendi secum quatuor aut sex Ordinis fratres; et die 10 iunii eiusdem anni instituitur Vicarius Generalis conventus Venetiarum; anno vero 1388, die 7 iulii Bartholomaeus Venetus Generalis M. Boetium, conventus Perusini priorem, designat vice Procuratorem Generalem Ordinis in Curia Romana, quousque M. Thomam de Tuderto ... pro et cum dicto officio per Ordinem institutum, se Ecclesiae Romanae contigeret praesentare. Agitur de Thoma etiam die 18 iulii an. 1389; die maii an. 1392, et die 15 aprilis an. 1393; die autem 15 ianuarii 1393 coenobii Patavini Regens constituitur. Ex eius ingenio habetur: Ars sermocinandi. Inc.: "Incipit Ars sermocinandi composita a venerabili et eximio doctore Magistro Thoma de ordine heremitarum de Tuderto. Rubrica. Ars sermocinandi ac etiam collationes faciendi. Des. Quam nobis concedat qui sine fine vivit et regnat Amen. Explicit deo gratias Amen". Est in cod. A. 981 Biblioth. Com. Archigymnasii Bononiensis, chart. in fol., saec. XIV exeunte, inter ff. 190-205.