Pavia: battesimo di Agostino
UGURGIERI STEPHANUS
Ugurgieri Fr. Stephanus, Senensis, in conventu S. Mariae Montis Speculi sacrum Augustinianae familiae habitum induit an. 1569; sed Iliceti professionem suam emisit an. 1570, et an. 1592 magistrali laurea fuit condecoratus. Ut tolleretur omnis dubitatio de filiatione dicti patris, anno 1607, Patres Definitores, cum Fr. Camillus Florentinus Ilicetanae Congregationis esset Vicarius Generalis, eum declararunt Iliceti conventus filium. An. autem 1608, die 7 Iunii, a R.mo P. Priore Generali Ioan. Baptista de Aste a secretis et Ordinis scriptor electus fuit, et una cum ipso omnes fere Europae partes visitavit. Sacra Visitatione absoluta et in Italiam regressus, requiescere cupidus non tam animo quam corpore, ad monasterium S. Leonardi de Lacu, de licentia superiorum, sese contulit, et ut magis magisque mente et animo a negotiis esset alienus, humiliter ab alumnis Ilicetanis petiit ut eum absolverent a filiatione coenobii Ilicitani ut in monasterium S. Leonardi adscribi posset, quod facile obtinuit. Tandem post accuratam gubernationem dicti conventus S. Leonardi, an. 1611 Ilicetanae Congregationis Vicarius Generalis electus fuit. Plenus meritis et annis et fere lumine oculorum privatus in supradicto S. Leonardi coenobio die 10 Decembris, an. 1617 obdormivit in pace. Eius opera:
1. Orationes sacrae.
2. De Verbi Dei incarnatione.
3. De electione Antistitis.
4. Oratio panegyrica in praeconium B. Ioannis Gueccii Incontri, Patricii Senensis Ordinis Eremitarum S. Augustini Ilicetani Senis, 1592, apud Lucam Benettum, in 4.
5. Vita del C. Pietro Fiorentino.
6. Officium B. Clarae Virginis a M. Falco ord. Erem. S. August., Auctore admod. Rev. Patre Stephano Ugurgerio Ilicetano eiusdem Ordinis. Opusculum asservatum in Bibl. Angelica Urbis in cod. 700. (Q. 4, 18) chart. in 8, ff. 23, saec. XVII.
Referenze:
Herrera, T. II, p. 406; Ugurgeri, Pompe Senesi, T. I, p. 237; Moreri, Bibliografia Storico-Ragionata della Toscana, T. II, p. 455; Ossinger, p. 931